OCR Output

LETTERS OF ERASMUS

[1518

800. To PAUL BOMBASIUS.

Deventer MS. 91, f. 91 v°. Louvain.
LB. App. 275. 14 March 1518,

[Probably answering a letter contemporary with Ep. 729; see p. 155.]

ERASMVS BOMBASIO SVO S. D.

PLANE mihi visus sum reuiuiscere tuis litteris acceptis, eruditissime
Bombasi, simul atque manum illam mihi charissimam agnoui, Sed
quid ego audio? Pro legato videris tibi relegatus! Sed Vlyssem
Tov TodvTporoy agas oportet, qui vel inter Pheacas et Cyclopas per¬

5 sonam pulchre attemperauit ; tantum ne in Calypsonem aut Circen
HY incidas, aut ne tibi cum Iro res sit vsquam. Frigebat olim Tre¬
batius apud Britannos ; at quanto tu felicior cui totam hyemem in
Heluetiorum estuariis sudare licuerit. Postremo memineris velim,
istiusmodi legationes quae tibi deplorandae videntur, gignunt
1o episcopos, gignunt cardinales. Quid si videar olim meum Bom.
basium mitra bicorni pedoque insignem aut purpureo galero
reuerendum ? Saepe sed frustra deplora(ui) mihi relictam Romam ;
nec aliud est quo me consoler nisi 76 Fatis agimur, Nunc relictam
repetere partim pudet ob caniciem, partim dehortatur ingrauescens
15 aetas. Nihil autem [mihi] in fatis meis mihi videtur intolerabilius
quam sycophantas istos quosdam theologos perpeti, qui tantum sibi
arrogant vt damnent quod nunquam legerint. Ettamen his maxime
| desudarunt mei labores, si cognoscere quam ovxoparreîv maluissent.
Ab his opinor instigatum Fabrum, sed illius magno malo, si modo
20 famam suam charam habet.
di Sciebam Ricardum Paceum hominem esse moribus plane niueis,
| integrum, liberum, sic amicum amico vt non alius aeque, roAvy\urror,
zoàvpabi ; sed tamen optarim illius nomine libellum eum De vtilitate
| studiorum editum non fuisse. Scio doctos quos non paucos habet
| 25 Britannia, longe aliud ingenii doctrinaeque specimen ab illo
| | | expectasse. Si serio scripsit, quid illic serium ? sin ioco, quid ibi
festiuum ? Postremo nihil illic constat aut coheret sibi, sed velut
egri somnia etc. Deinde quid opus erat Erasmum toties traducere,
nune yt esurientem, nunc vt theologis inuisum? Certe cum primis
30 theologis mihi probe conuenit; et famelicus ille quotannis supra
trecentos ducatos possideo, praeter ea quae ex Moecenatum liberali¬
tate meisque laboribus accedunt: plura habiturus si libeat, quiduis

12. deploraui LB: deplora MS., ad finem versus : ? deploro.

6. Trebatius] Cf. Cic. Fam. 7. 10. 2. 27. velut egri] Hor. A. P. 7.
13. Fatis] Cf. Ep. 794. 84. 28. traducere] Cf. Ep. 776: 7 2: