OCR
LETTERS OF ERASMUS [1518 800. To PAUL BOMBASIUS. Deventer MS. 91, f. 91 v°. Louvain. LB. App. 275. 14 March 1518, [Probably answering a letter contemporary with Ep. 729; see p. 155.] ERASMVS BOMBASIO SVO S. D. PLANE mihi visus sum reuiuiscere tuis litteris acceptis, eruditissime Bombasi, simul atque manum illam mihi charissimam agnoui, Sed quid ego audio? Pro legato videris tibi relegatus! Sed Vlyssem Tov TodvTporoy agas oportet, qui vel inter Pheacas et Cyclopas per5 sonam pulchre attemperauit ; tantum ne in Calypsonem aut Circen HY incidas, aut ne tibi cum Iro res sit vsquam. Frigebat olim Trebatius apud Britannos ; at quanto tu felicior cui totam hyemem in Heluetiorum estuariis sudare licuerit. Postremo memineris velim, istiusmodi legationes quae tibi deplorandae videntur, gignunt 1o episcopos, gignunt cardinales. Quid si videar olim meum Bom. basium mitra bicorni pedoque insignem aut purpureo galero reuerendum ? Saepe sed frustra deplora(ui) mihi relictam Romam ; nec aliud est quo me consoler nisi 76 Fatis agimur, Nunc relictam repetere partim pudet ob caniciem, partim dehortatur ingrauescens 15 aetas. Nihil autem [mihi] in fatis meis mihi videtur intolerabilius quam sycophantas istos quosdam theologos perpeti, qui tantum sibi arrogant vt damnent quod nunquam legerint. Ettamen his maxime | desudarunt mei labores, si cognoscere quam ovxoparreîv maluissent. Ab his opinor instigatum Fabrum, sed illius magno malo, si modo 20 famam suam charam habet. di Sciebam Ricardum Paceum hominem esse moribus plane niueis, | integrum, liberum, sic amicum amico vt non alius aeque, roAvy\urror, zoàvpabi ; sed tamen optarim illius nomine libellum eum De vtilitate | studiorum editum non fuisse. Scio doctos quos non paucos habet | 25 Britannia, longe aliud ingenii doctrinaeque specimen ab illo | | | expectasse. Si serio scripsit, quid illic serium ? sin ioco, quid ibi festiuum ? Postremo nihil illic constat aut coheret sibi, sed velut egri somnia etc. Deinde quid opus erat Erasmum toties traducere, nune yt esurientem, nunc vt theologis inuisum? Certe cum primis 30 theologis mihi probe conuenit; et famelicus ille quotannis supra trecentos ducatos possideo, praeter ea quae ex Moecenatum liberalitate meisque laboribus accedunt: plura habiturus si libeat, quiduis 12. deploraui LB: deplora MS., ad finem versus : ? deploro. 6. Trebatius] Cf. Cic. Fam. 7. 10. 2. 27. velut egri] Hor. A. P. 7. 13. Fatis] Cf. Ep. 794. 84. 28. traducere] Cf. Ep. 776: 7 2: