OCR Output

770] FROM FRANCIS ASULANUS 218

apud Italos illustre reddidit, et accurate operam dedit vt optimarum
disciplinarum cultores diligentiam in recognoscenda vetustate admi¬
rarentur tuam, et doctissimi omnes authoritatem multis ornatissi¬
misque iudiciis amplificarent. Nec vero homo sapientissimus id
domestico vsui et summae beneuolentiae, qua cum eo coniunctus
eras, dabat, sed industriae, studio, literis tuis, quibus omnibus non
minus sperabat te aliquando laudi fore Italiae quam Germaniae
tuae et reliquis prouinciis Christianis ornamento et splendori. Nec
sane multum ille praesumpta vel spe vel opinione deceptus est.
Nam vt immortalem omittam gloriam quam apud exteras nationes
consecutus es, nemo apud nos ingenuus et liberaliter educatus viuit
cui non persuasum sit ad laudem veterum literarum reparandam et
studia ingenuarum artium reuocanda magnam accessionem a te
factam esse.

Cum igitur multi hoc nomine tibi debeant et toto animo ac cogita¬
tione incumbant in eam rationem qua declarent se praestanti in te
beneuolentia et diuino studio esse, ego praeter caeteros nihil vnquam
vel studiosius malui vel ardentius optaui quam vt intellegeres me
omnem voluntatem ac cogitationem conuertisse xd virtutis tuae
laudem et sempiternam nominis celebritatem. Nec ad id aliqua
ex parte nunc efficiendum aliunde facultatem nobis suppetere posse
conieci, quam si sacri hi libri characteribus nostris efficti nomen
tuum praeferentes diuulgarentur et publice legendi exhiberentur.
Video enim ex eorum lectione hominem Christianum non solum
rectis praeceptis informari posse, verumetiam aditum praestructum
habere eo perueniendi vnde omnium virtutum decus cum eximiis
vitae ornamentis optimisque humanae felicitatis insignibus con¬
iungat. Sunt autem commentarii quos primi illi diuini scriptores,
Matthaeus, Ioannes, Lucas, Marcus, de moribus, dictis, factis, vita
Christi, religionis nostrae conditoris et salutis ac libertatis authoris,
confecerunt. Hos historia consequitur qua explicatur quicquid
vnquam praeclare gestum est ab auditoribus et alumnis disciplinae
eiusdem Christi, et epistolae multae quas cum alii pietate atque
sanctissima religione illustres viri tum iidem alumni ad diuersas
nationes scripserunt, vt Christi nomen orbi terrarum aut incognitum
aut inuisum declararent, commendatum facerent, et ad eius cultum
omneis excitarent.

Itaque si librorum Marci Varronis praecipua illa fuerit laus, quod
Quiriteis in sua vrbe peregrinanteis, erranteis tanquam hospites,
domum deduxerint, vt possent aliquando qui et vbi essent agnoscere;
quod sacrorum iura, quod sacerdotum, quod domesticam et bellicam

51. in sua... 55. aperuerint] Cf. Cic. Acad. Post. 1. 8. 9.

45