Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0248
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 249 [249]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0248

OCR

770] FROM FRANCIS ASULANUS 218 apud Italos illustre reddidit, et accurate operam dedit vt optimarum disciplinarum cultores diligentiam in recognoscenda vetustate admirarentur tuam, et doctissimi omnes authoritatem multis ornatissimisque iudiciis amplificarent. Nec vero homo sapientissimus id domestico vsui et summae beneuolentiae, qua cum eo coniunctus eras, dabat, sed industriae, studio, literis tuis, quibus omnibus non minus sperabat te aliquando laudi fore Italiae quam Germaniae tuae et reliquis prouinciis Christianis ornamento et splendori. Nec sane multum ille praesumpta vel spe vel opinione deceptus est. Nam vt immortalem omittam gloriam quam apud exteras nationes consecutus es, nemo apud nos ingenuus et liberaliter educatus viuit cui non persuasum sit ad laudem veterum literarum reparandam et studia ingenuarum artium reuocanda magnam accessionem a te factam esse. Cum igitur multi hoc nomine tibi debeant et toto animo ac cogitatione incumbant in eam rationem qua declarent se praestanti in te beneuolentia et diuino studio esse, ego praeter caeteros nihil vnquam vel studiosius malui vel ardentius optaui quam vt intellegeres me omnem voluntatem ac cogitationem conuertisse xd virtutis tuae laudem et sempiternam nominis celebritatem. Nec ad id aliqua ex parte nunc efficiendum aliunde facultatem nobis suppetere posse conieci, quam si sacri hi libri characteribus nostris efficti nomen tuum praeferentes diuulgarentur et publice legendi exhiberentur. Video enim ex eorum lectione hominem Christianum non solum rectis praeceptis informari posse, verumetiam aditum praestructum habere eo perueniendi vnde omnium virtutum decus cum eximiis vitae ornamentis optimisque humanae felicitatis insignibus coniungat. Sunt autem commentarii quos primi illi diuini scriptores, Matthaeus, Ioannes, Lucas, Marcus, de moribus, dictis, factis, vita Christi, religionis nostrae conditoris et salutis ac libertatis authoris, confecerunt. Hos historia consequitur qua explicatur quicquid vnquam praeclare gestum est ab auditoribus et alumnis disciplinae eiusdem Christi, et epistolae multae quas cum alii pietate atque sanctissima religione illustres viri tum iidem alumni ad diuersas nationes scripserunt, vt Christi nomen orbi terrarum aut incognitum aut inuisum declararent, commendatum facerent, et ad eius cultum omneis excitarent. Itaque si librorum Marci Varronis praecipua illa fuerit laus, quod Quiriteis in sua vrbe peregrinanteis, erranteis tanquam hospites, domum deduxerint, vt possent aliquando qui et vbi essent agnoscere; quod sacrorum iura, quod sacerdotum, quod domesticam et bellicam 51. in sua... 55. aperuerint] Cf. Cic. Acad. Post. 1. 8. 9. 45

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1555 px
Image height
2537 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1009.19 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0248.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0248.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit