OCR Output

766 | TO HENRY GLAREANUS 205

nocuit, sue male consuluit ; id quod mihi sane plus quam credas
molestum est. Molitur, vt audio, Apologiam : ad quam nec adhortor,
quod doleam beluis istis ansam dari, qui cum ipsi ob infantiam non
ausint in harenam descendere, nos inter nos committunt, arte vide¬
licet tyrannica ; nec rursus dehortor, ne videar meae cause diffidere.
Vnum illud admone hominem pro tua familiaritate, abstineat a talibus
facetiis ; alioqui sentiet me non esse edentulum, et fortasse sero
penitebit.

Placuit libellus De tribus Magdalenis. Nolim tamen eam rem in
tantam angustiam deducere, vt quisquis dicat Christum post triduum
resurrexisse, loquatur contra Ecclesiam, contra articulos fidei, contra
omnem veritatem : nam in has Symplegadas ille rem coartat. Primum
probatio qua docet perà valere inter, non admodum est munita : merà
X<īpas, id est in manibus ; vbi perà positum est pro xará. Et peð ýpépav
pro kaĝ ńuépav alterius est formae quam perd rpeîs muépas ; praesertim
cum illud perd muépas &é, ped” Muépas 6krd, et huiusmodi orationes fre¬
quentes sint in Nouo Testamento. Postremo synecdoche, quam
hinc arcere non licet, hanc quoque difficultatem extricat: Surrexit
post tres dies, hoc est post tercium diem inceptum. Si contradicit
articulis fidei quisquis hoc dicit, et tot annis in Euangelio nemine
contradicente legit Ecclesia, consultius existimarim rem minus agere
tragice, praesertim cum synecdoche sit in promptu. Quod si ille pri¬
mam noctem per allegoriam aut catachresin explicat, cur veretùr hic
ab omnibus receptam synecdochen adhibere ?

Hee, mi Glariane, amico in illum animo scribo, quiequid ille de me
sentit. Si tibi non sit incommodum,admonebis hominem blande super
hisce rebus ; simulque rogabis vt si mihi respondet, mittat quam pri¬
mum exemplar meo sumptu descriptum, quo vel agnoscam lapsum
meum vel tuear. Semel enim sic ictus ab illo non debeo magnopere
fidere. Et si ille potest instigari ab improbis, improborum plena sunt
omnia ; sin minus, nolim illum tibi vel pilo minus amicum mea causa.
Demiror Budeum iam diu nihil scribere. Vale, animae dimidium meae.

Louanii An. m.p. 18. 15. Cal. Febr. Ex Lilio.

15. D: apoologiam MS. 19. admonebis F. 20. D: sentiat MS.
23. deduci D. 27. id est add. D. vbi add. D. positum est add. D.
28. alterius... quam D: aliud MS. (formae D!: om. D?: generis F, ante est).
20. D: èkTd MS. 33. in Euangelio om. D. 85. cum add. D. 36. MS., H:
cathachresin D. 37- adhibere add. H. 38. Glareane D. SN DE
admone bis MS. 45. D: animum MS. 46. D: Louauanii MS. 15 om. D.

Ex Lilio om. H.

22. libellus] De Maria Magdalena et the writer's art was not yet extinct ;
triduo Ohristi, Paris, H. Stephanus,1517. cf. Epp.667.4, 765.2, 767.7, 906.175, and
For this controversy see Bibl. Belgica, Apologia qua respondet, f°. B?, Jortin ii.
Clicthove, pp. 126-32, 362. 501.

41. descriptum] An indication that 45. Budeum] Cf. Ep. 767.

©
o

39

w
on

©

>