OCR
766 | TO HENRY GLAREANUS 205 nocuit, sue male consuluit ; id quod mihi sane plus quam credas molestum est. Molitur, vt audio, Apologiam : ad quam nec adhortor, quod doleam beluis istis ansam dari, qui cum ipsi ob infantiam non ausint in harenam descendere, nos inter nos committunt, arte videlicet tyrannica ; nec rursus dehortor, ne videar meae cause diffidere. Vnum illud admone hominem pro tua familiaritate, abstineat a talibus facetiis ; alioqui sentiet me non esse edentulum, et fortasse sero penitebit. Placuit libellus De tribus Magdalenis. Nolim tamen eam rem in tantam angustiam deducere, vt quisquis dicat Christum post triduum resurrexisse, loquatur contra Ecclesiam, contra articulos fidei, contra omnem veritatem : nam in has Symplegadas ille rem coartat. Primum probatio qua docet perà valere inter, non admodum est munita : merà X<īpas, id est in manibus ; vbi perà positum est pro xará. Et peð ýpépav pro kaĝ ńuépav alterius est formae quam perd rpeîs muépas ; praesertim cum illud perd muépas &é, ped” Muépas 6krd, et huiusmodi orationes frequentes sint in Nouo Testamento. Postremo synecdoche, quam hinc arcere non licet, hanc quoque difficultatem extricat: Surrexit post tres dies, hoc est post tercium diem inceptum. Si contradicit articulis fidei quisquis hoc dicit, et tot annis in Euangelio nemine contradicente legit Ecclesia, consultius existimarim rem minus agere tragice, praesertim cum synecdoche sit in promptu. Quod si ille primam noctem per allegoriam aut catachresin explicat, cur veretùr hic ab omnibus receptam synecdochen adhibere ? Hee, mi Glariane, amico in illum animo scribo, quiequid ille de me sentit. Si tibi non sit incommodum,admonebis hominem blande super hisce rebus ; simulque rogabis vt si mihi respondet, mittat quam primum exemplar meo sumptu descriptum, quo vel agnoscam lapsum meum vel tuear. Semel enim sic ictus ab illo non debeo magnopere fidere. Et si ille potest instigari ab improbis, improborum plena sunt omnia ; sin minus, nolim illum tibi vel pilo minus amicum mea causa. Demiror Budeum iam diu nihil scribere. Vale, animae dimidium meae. Louanii An. m.p. 18. 15. Cal. Febr. Ex Lilio. 15. D: apoologiam MS. 19. admonebis F. 20. D: sentiat MS. 23. deduci D. 27. id est add. D. vbi add. D. positum est add. D. 28. alterius... quam D: aliud MS. (formae D!: om. D?: generis F, ante est). 20. D: èkTd MS. 33. in Euangelio om. D. 85. cum add. D. 36. MS., H: cathachresin D. 37- adhibere add. H. 38. Glareane D. SN DE admone bis MS. 45. D: animum MS. 46. D: Louauanii MS. 15 om. D. Ex Lilio om. H. 22. libellus] De Maria Magdalena et the writer's art was not yet extinct ; triduo Ohristi, Paris, H. Stephanus,1517. cf. Epp.667.4, 765.2, 767.7, 906.175, and For this controversy see Bibl. Belgica, Apologia qua respondet, f°. B?, Jortin ii. Clicthove, pp. 126-32, 362. 501. 41. descriptum] An indication that 45. Budeum] Cf. Ep. 767. © o 39 w on © >