OCR Output

LETTERS OF ERASMUS

754. To PETER GILLES.

Deventer MS. 91, f. 71 v°. (Louvain.)
LB. App. 226. {c. 6 January 1518.)
[Clearly in sequence with Ep. 712 and 736; and prior to Ep. 763 (1. 9 n.).
The letter to Affinius (1. 6) may therefore be identified with Ep. 753.]
ERASMVS PETRO AEGIDIO S. D.

AVEBAM scire quid egisses cum Francisco, neque tu quicquam re¬
spondes. Omnes accipiam excusationes, modo ne morbum excuses.
Nolim tibi tam iustam esse excusationem, mi Petre. Superest ex¬
tremus actus de cursu fabule huius. Quod si ille prorsus frontem per¬

5 fricuit, ego tractabo nebulonem vt dignus est. Bene vale et scribe.

Si libet, resigna meas ad Affinium litteras et rursum obsigna, ne
nescias quid illi scripserim. Quod si posthac ludificatur, videbis
aliam repente scenam. Rursum vale, pars animae meae.

De Moro iam pridem nihil audio. Mitte sigillum si paratum est.

755. To (JoHN MOLENDINUS).

Deventer MS. 91, f. 58. ( Louvain.)
LB. App. 240. (c. January 1518.)

[From 1. 23 and the reference to this letter in Ep. 780. 13,4 it is clear that
Leclere is right in addressing this to John Molendinus (Ep. 371). An approxi¬
mate date may be assigned from the mention of the Apology against Faber (Ep.
597. 32 n.), and the arrival of Pace (cf. Ep. 706. 27 n.).]

S. P. Et tibi Paceum et te Paceo placere magnopere gaudeo.
Sane conuenit vt cum amicorum communia sint omnia, communes
etiam habeamus ipsos amicos. Epistola quam pro me scripsit ad
Dorpium adeo mihi placuit vt supprimendam duxerim. Paraphrasim

5 viris tam probatis probari maiorem in modum gaudeo ; atque vtinam
in eiusmodi campis me semper exercuisse(m)! Malim sexcentas
scribere Paraphrases quam vnicam recognitionem. Sed heus tu,
candide facis, qui hec vtcunque conanti applaudis; rectius tamen
facturus, si ipse descendas in harenam. Declarat tua illa postrema

10 epistola quantum prestare posses, nisi bonam tui partem negocia
sibi vindicarent, haud illa quidem omnino [haud ] sordida, sed tamen
non satis digna ingenio celestibus studiis nato.

De Fabri Apologia quod te scribis superioribus litteris copiosius
quid iudicares indicasse, scito eas mihi non esse redditas. Quod

754. 4. cursu fabule huius scripsi: crufabilibus MS. 9. LB: audeo MS.
755. 2. sint scripsi: sunt MS.

754. 4. fabule huius] The financial 9. De Moro] By 14 Jan. he had
transaction with Berckman proposed heard; cf. Ep. 763. 4.
in Epp. 712, 736. 755. 3. Epistola] Cf. Ep. 732. 53 n.