OCR
LETTERS OF ERASMUS 754. To PETER GILLES. Deventer MS. 91, f. 71 v°. (Louvain.) LB. App. 226. {c. 6 January 1518.) [Clearly in sequence with Ep. 712 and 736; and prior to Ep. 763 (1. 9 n.). The letter to Affinius (1. 6) may therefore be identified with Ep. 753.] ERASMVS PETRO AEGIDIO S. D. AVEBAM scire quid egisses cum Francisco, neque tu quicquam respondes. Omnes accipiam excusationes, modo ne morbum excuses. Nolim tibi tam iustam esse excusationem, mi Petre. Superest extremus actus de cursu fabule huius. Quod si ille prorsus frontem per5 fricuit, ego tractabo nebulonem vt dignus est. Bene vale et scribe. Si libet, resigna meas ad Affinium litteras et rursum obsigna, ne nescias quid illi scripserim. Quod si posthac ludificatur, videbis aliam repente scenam. Rursum vale, pars animae meae. De Moro iam pridem nihil audio. Mitte sigillum si paratum est. 755. To (JoHN MOLENDINUS). Deventer MS. 91, f. 58. ( Louvain.) LB. App. 240. (c. January 1518.) [From 1. 23 and the reference to this letter in Ep. 780. 13,4 it is clear that Leclere is right in addressing this to John Molendinus (Ep. 371). An approximate date may be assigned from the mention of the Apology against Faber (Ep. 597. 32 n.), and the arrival of Pace (cf. Ep. 706. 27 n.).] S. P. Et tibi Paceum et te Paceo placere magnopere gaudeo. Sane conuenit vt cum amicorum communia sint omnia, communes etiam habeamus ipsos amicos. Epistola quam pro me scripsit ad Dorpium adeo mihi placuit vt supprimendam duxerim. Paraphrasim 5 viris tam probatis probari maiorem in modum gaudeo ; atque vtinam in eiusmodi campis me semper exercuisse(m)! Malim sexcentas scribere Paraphrases quam vnicam recognitionem. Sed heus tu, candide facis, qui hec vtcunque conanti applaudis; rectius tamen facturus, si ipse descendas in harenam. Declarat tua illa postrema 10 epistola quantum prestare posses, nisi bonam tui partem negocia sibi vindicarent, haud illa quidem omnino [haud ] sordida, sed tamen non satis digna ingenio celestibus studiis nato. De Fabri Apologia quod te scribis superioribus litteris copiosius quid iudicares indicasse, scito eas mihi non esse redditas. Quod 754. 4. cursu fabule huius scripsi: crufabilibus MS. 9. LB: audeo MS. 755. 2. sint scripsi: sunt MS. 754. 4. fabule huius] The financial 9. De Moro] By 14 Jan. he had transaction with Berckman proposed heard; cf. Ep. 763. 4. in Epp. 712, 736. 755. 3. Epistola] Cf. Ep. 732. 53 n.