739. To ANTONY oF BERGEN.
Collége du Lis, Louvain.
13 December 1517.
Farrago p. 322.
F. p. 427: HN: Lond. x. 24: LB. 284.
[The date is confirmed by the connexion with Epp. 673, 749; of which the
latter has a similar defence of the Moria. |
R. P. ANTONIO DE BERGIS ABBATI BERTINICO S. D.
REVERENDE pater, cum proxime essem Gandaui, sero cognoui tuam
paternitatem adesse, cumque iam conarer meo fungi officio, dictum
est eam abisse. Post haec accepi a nonnullis quod me vehementer
commouit, R. P. tuam mihi nescio quid subirasci, opinor ob Moriam,
quam vir clarissimus Georgius Haloinus me dehortante ac deterrente
fecit Gallicam, hoc est ex mea suam fecit, additis, detractis et mutatis
quae voluit. Ad haec argumentum ipsum per se iocosum est, nec
tamen vllum hominum genus insector odiosius; neque quenquam
nominatim taxo nisi meipsum. Postremo opus hoc, qualecunque
est, placet eruditis totius orbis omnibus, placet episcopis, archi¬
episcopis, regibus, cardinalibus, atque ipsi Leoni pontifici maximo,
qui a capite vsque ad calcem totum perlegit. Quod si quid etiam
ineptissem in hoc opere et alii forent offensi, sperabam tuam celsi¬
tudinem vel vnam mihi patrocinio futuram fuisse; videlicet sui
similem, cuius tantam humanitatem semper expertus sum vt ipsa
humanitas non possit esse humanior. Proinde nondum adduci
possum vt credam esse vera quae mihi quidam super hac re narrarunt.
Scio vulgo multa iactari inania, et mores tuos candidissimos iam
multis annis expertus sum ; quibus plus habeo fidei quam aliorum
orationi. Scio quantum intersit inter Bertinicum et Briselotum,
etiamsi ab eadem litera vocum est initium. Quicquid est, rogo
pergas amare tuum Erasmum, vel ob hoc ipsum quod iam olim
amaueris. Quod si vnquam promeritus sum tui similium fauorem,
ausim hoc fiducia mei magis quam arrogantia dicere, me nunc
maxime promereri: quod fortassis extincto me posteritas rectius
iudicabit; quanquam nec hac aetate desint qui perspiciant.
Versor in collegio Liliano, vnde est hic qui has reddit Theodoricus,
iuuenis festiuo felicique ingenio ac summae spei. Quare si quid erit
TIT. R. P. E; ERASMVS H. DEL: aH. 2.
4. R. P. tuam E: te H.
paternitatem E: amplitudinem
F.
1. Gandaui] In June ; cf. Ep. 597.
16 n.
5. Haloinus] See p. 62.
9. meipsum] ‘Sed desino rapoud¬
Çeoða, ne videar Erasmi mei commen¬
taria suppilasse ’: LB. iv. 487 4. Inthe
copy illustrated by Holbein (Ep. 394 in¬
trod. : f°, S8) Erasmus is shown writing
his Adagia. Myconius’ comment is:
‘Erasmus se pictum sic videns excla¬
mauit, ‘‘Ohe, ohe, si Erasmus adhuc
talis esset, duceret profecto vxorem.”’”
11. Leoni] Cf. Ep. 749. 12-14.
20. Briselotum] See Ep. 597. 4 n. It
is perhaps to be inferred that he was
the author of the rumour about the
Abbot's displeasure with the Moria.
27. Theodoricus] See Ep. 673. 15-17.