OCR
739] 169 739. To ANTONY oF BERGEN. Collége du Lis, Louvain. 13 December 1517. Farrago p. 322. F. p. 427: HN: Lond. x. 24: LB. 284. [The date is confirmed by the connexion with Epp. 673, 749; of which the latter has a similar defence of the Moria. | R. P. ANTONIO DE BERGIS ABBATI BERTINICO S. D. REVERENDE pater, cum proxime essem Gandaui, sero cognoui tuam paternitatem adesse, cumque iam conarer meo fungi officio, dictum est eam abisse. Post haec accepi a nonnullis quod me vehementer commouit, R. P. tuam mihi nescio quid subirasci, opinor ob Moriam, quam vir clarissimus Georgius Haloinus me dehortante ac deterrente fecit Gallicam, hoc est ex mea suam fecit, additis, detractis et mutatis quae voluit. Ad haec argumentum ipsum per se iocosum est, nec tamen vllum hominum genus insector odiosius; neque quenquam nominatim taxo nisi meipsum. Postremo opus hoc, qualecunque est, placet eruditis totius orbis omnibus, placet episcopis, archiepiscopis, regibus, cardinalibus, atque ipsi Leoni pontifici maximo, qui a capite vsque ad calcem totum perlegit. Quod si quid etiam ineptissem in hoc opere et alii forent offensi, sperabam tuam celsitudinem vel vnam mihi patrocinio futuram fuisse; videlicet sui similem, cuius tantam humanitatem semper expertus sum vt ipsa humanitas non possit esse humanior. Proinde nondum adduci possum vt credam esse vera quae mihi quidam super hac re narrarunt. Scio vulgo multa iactari inania, et mores tuos candidissimos iam multis annis expertus sum ; quibus plus habeo fidei quam aliorum orationi. Scio quantum intersit inter Bertinicum et Briselotum, etiamsi ab eadem litera vocum est initium. Quicquid est, rogo pergas amare tuum Erasmum, vel ob hoc ipsum quod iam olim amaueris. Quod si vnquam promeritus sum tui similium fauorem, ausim hoc fiducia mei magis quam arrogantia dicere, me nunc maxime promereri: quod fortassis extincto me posteritas rectius iudicabit; quanquam nec hac aetate desint qui perspiciant. Versor in collegio Liliano, vnde est hic qui has reddit Theodoricus, iuuenis festiuo felicique ingenio ac summae spei. Quare si quid erit TIT. R. P. E; ERASMVS H. DEL: aH. 2. 4. R. P. tuam E: te H. paternitatem E: amplitudinem F. 1. Gandaui] In June ; cf. Ep. 597. 16 n. 5. Haloinus] See p. 62. 9. meipsum] ‘Sed desino rapoudÇeoða, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse ’: LB. iv. 487 4. Inthe copy illustrated by Holbein (Ep. 394 introd. : f°, S8) Erasmus is shown writing his Adagia. Myconius’ comment is: ‘Erasmus se pictum sic videns exclamauit, ‘‘Ohe, ohe, si Erasmus adhuc talis esset, duceret profecto vxorem.”’” 11. Leoni] Cf. Ep. 749. 12-14. 20. Briselotum] See Ep. 597. 4 n. It is perhaps to be inferred that he was the author of the rumour about the Abbot's displeasure with the Moria. 27. Theodoricus] See Ep. 673. 15-17. 25