OCR Output

gin] 159
731. To WoLFGANG CAPITO.

Deventer MS. 91, f. 79 v°. Louvain.
LB. App. 215. 6 December (1517).

ERASMVS GVLPHANGO CAPITONI SVO S. D.

Vix erat ocium hec scribendi, tantum abest vt esset Ap[p]ologiae
relegende ocium, adeo subitus erat abitus ypayparoddpov a redditis
litteris. Ex quo legeram Fabri reprehensionem, intra quatuordecim
dies absolueram meam Apologiam: in qua tantum hoc ago, vt
impietatis et blasphemie crimen, quod is nescio cuius instinctu
impegerat, depellam. Quod autem ais illius opinionem a me priore
loco positam, quasi illi faueam, satis erat ad probandum quod ille
intendit, me priorem reiecisse. Neque meum erat hic definire vtri
magis faueam. Hoe quod erat in manibus ago. Quod scribis
Christum a me dici compositum, licet homo sim et. humani nihil
a me putem alienum, tamen demiror si quid insit eiusmodi, cum
istuc certe nouerim ante annos 25, in ea hypostasi sic humanam
naturam vnitam diuine yt nuila sit compositio, cumque tota dis¬
putatione tuear simplicitatem hypostaseos. Aut ego plane fallor,
aut Berus non legit Apologiam aut, si legit, legit oscitans aut aliud
agens. Scribit a me scriptum Christum accipi posse pro altera
natura, nempe humana: imo contra Fabrum, qui vult Christum
accipi pro vtraque, dico potius accipi pro altera, nempe diuina,
sed cui vnita sit humana. Ex superfluo demonstrat hypostaseos
vocabulis veteres abusos pro naturarum vocabulis, cum negem idem
a me factum.

Mitto libellum ante recognitum qualem miseram Schurerio, quando
Berus scribit inG)tium deesse. De argutiis Parisiensibus nolim
admodum anxius esse. Videbis breui magnam illarum partem
explodi. Hic iam damnantur, Cantabrigie exulant. Mattheus, prae¬
ceptor tuus, hic receptus est vt profiteatur Hebraice. Lexicon tuum
vellem prodiisse. De Apologia fungere amici officio, vt soles, habi¬
turus me tui vicissim studiosissimum. Misi exemplar simile isti
ad Schurerium: potes illi mittere tuas annotationes, si Frobennius
non excudit, vt addat exemplari a me misso. (Berum) olfacio esse
propensiorem in Fabrum, vt qui notet quod in illum stomacho

6. ais soripsi, cf. Ep. 730. to: aio MS. 7. positù MS. : corr. LB. 19. vnita
LB, cf. Ep. 730. 9: vna MS. demonstrat scripsi: demonstro MS. 22, mi¬
seram LB: misero MS. 24. illarum LB, cf. Ep. 730. 17: illam MS. 27. pro¬
diisse LB : prodidisse MS. 30. addit MS.: corr. LB. Berum addidi, in
initio versus ; of. Epp. 730- 29, 732. 41-3.

3. quatuordecim] Cf. Ep. 906. 187. 25. Mattheus] See Ep. 686. 5 n.

In Ep. 755. 16, and 1. p. 22. 14,5 he 26. Lexicon] Cf. Ep. 459 introd.
says twelve. 29. annotationes] Capito did not

To. homo) Cf. Ter: Heaut. 77. avail himself of this permission.

n

D

o