158 LETTERS OF ERASMUS [1517
nempe humana, immo potius accipi pro altera quam vtraque, quod
vult Faber, nempe pro diuina, sed quae vnierit sibi humanam. Caete¬
1o rum ais Christi vocabula, hoc est vocabula hypostaseos, frequenter
accipi pro vocabulis naturarum. Quod si fecissem, non eram valde
obiurgandus: et tamen declaro ne id quidem a me factum in anno¬
tationibus. Velim igitur vt libellum relegas per ocium, deinde com¬
municato consilio cum Guolphango mutes pro tuo in me studio quae
15 videbuntur.
De prodigiosis Parisiensium vocabulis non sum anxius. Videbis
eas ineptias magna ex parte explodi. Cantabrigia mutata. Haec
schola detestatur frigidas illas argutias, quae magis ad rixam faciunt
quam ad pietatem. Et tamen ego, quod in me est, cupiam omnibus
20 obsecundare, si liceat.
Studium in me tuum amplector et agnosco iam olim cognitum :;
verum ex tuis litteris video quam nihil mihi tribuas in re theologica,
qui ea tot verbis disseras in litteris tuis quae a me sunt explicata
in meo libello. Miseram Schurerio exemplar Apologiae castigatum
25 antequam tuae litterae mihi redderentur. De Epistolis editis nihil,
opinor, quod tuae officiat famae ; etiamsi id Petrus Aegidius fecit
interea dum ego apud Anglos salutarem Moecenates meos. Equidem
nolim editas, sed ferendum quod mutari non potest.
Video te Fabro vehementer aequum esse, qui me dicas indulsisse
30 bili. Primum fateris illi nullam fuisse causam incessendi mei, et
tamen vide, te rogo, quam odiosa in me toties impingat. Confer
nunc quanto modestius ego lesus responderim quam ille non lesus
impetierit: nisi bilem vocas omnino respondere. Amo Fabrum et odi
meam Apologiam, imo necessitatem quae huc adegit. Verum ipse
35 parum consuluit opinioni candoris, quo hactenus praecipue fuit com¬
mendatus. Proinde non visum est in ea re multum operae ponere.
Non enim suscepi disputandum vtra lectio sit melior, aut quicquid
ad Christi hypostasin attinet. Tantum depello crimen impietatis,
insaniae, stulticiae, delirationis, quae ille tota disputatione odiosis¬
40 sime impingit, adeo vt mirentur etiam ii qui Fabro maxime fauent.
Bene vale, doctissime Bere, nosque solito studio prosequi perge.
Louanii Natali Nicolai. An. m.p. 17.
IO. ais scripsi, cf. Ep. 731. 6; aio MS. 16, Parisiensium LB, ef Ep. 781.
23: Pariensium MS. 19. ego scripsi : ago MS.
ro. hypostaseos] Cf. Ep. 731. 19. 25. Epistolis] C!, There was no¬
14. Guolphango] Capito. thing in Epp. 488 and 507 to need sub¬
17. Cantabrigia mutata] From the sequent correction : but see Ep. 463.
temper shown in Ep. 456. 8seq. Eras- 61,2.
mus doubtless attributed the change to 26. Aegidius] But cf. Ep. 546 and
the Lady Margaret’s new foundation; vol. i, p. 594.
ef. Epp. 432. 2 n. and 457. 55 seq. 28. ferendum] Cf. Hor. C. 1. 24. 19,
24. Schurerio] Of. Ep. 693. 20.