OCR Output

722] 151
722. To HERMANN, Count or NEUENAHR.
Deventer MS. 91, f. 73 v°. Louvain.
LB. App. 210. 30 November (1517).

[The year-date can easily be supplied from the contonts. ]

S.P., ornatissime Comes. Pridie natalis Andreae reddite sunt mihi
tuae litterae ad Lucae natalem scriptae: adeo volauit 6 ypapparo¬
hépos à BéArurros ékéivos. Ad eas vt paucis respondeam, amici, de
quo scribis, animum laudo ; caeterum quid ego illi possim esse vsui,
nescio. Ipse noui meam imperitiam; studium et animus non
deerit, praesertim tali amico. Versor in pedag(og)io Liliensi, cuius
moderator est vir ad optimas disciplinas ac humanitatem natus.
Non deerit illi hospiti locus, si modo sit quod illo dignum sit.
Ex legato Buslidii nuper defuncti instituetur hic publica professio,
eaque gratuita, trium linguarum, Grecae, Latinae, Hebraicae. Iam
adest Mattheus ille Reuclini amicus quem nosti, destinato salario
hic professurus, vir, vt mihi videtur, in suis litteris egregie doctus.
Non deerant interim qui Grece profiterentur.

Nos in studiis sumus toti, presertim in recognoscendo Nouo Testa¬
mento: quod vtinam nunquam attigissem! Si hec est conditio
studiorum, prestat dormire. Tamen hec peragenda est fabula. Audio
te publice istic profiteri Grece atque Hebraice. O foelices litteras,
si a talibus viris tractari coeperint, que per istos quosdam roùs êv TÑ
Neovrn mOjKxovs impudentissime contaminatae sunt.

Episcopus Traiectensis scripsit quidem ad me, significans sibi
in animo esse vt me accersat, nescio qua spe: certe hac hyeme
non muto nidum. Scripsi nuper ad te per Banisium ; an acceperis
nescio. Bene vale, Comes ornatissime. Venanatio optimo optime
volo, atque item Caesario. Louanii Natali Andreae.

Rogo vt Cesarium, quem amas, vberius et propensius ames.

7231744

Deventer MS. 91, f. 79. Louvain.
E. p. 49: F. p. 198: HN: Lond. iii. 56: LB. 280. 30 November 1517.

To WILLIAM BUDAEUS.

ERASMVS BVDAEO SVO S. D.

Posr tantas epistolarum procellas quibus me solebas obruere, vnde
quaeso tantum tamque subitum silentium? Gaudeo si totus es in
explicandis Pandectis iureconsultorum, sed non adeo es, opinor, vt

722. 3. Post i in paucis litteras plus minus tres oblitterauit LB, incertum quas. 7. ac
LB: ad MS. ‘© 12. egregie MS. 14. recogniscendo HS. 17. Grece MS.

Hebraice MS. 23. Vanatio Venanatio MS., priore tamen deleto.

722. 20. Traiectensis] His letter is 22. Scripsi] Ep. 703 ; cf. Ep. 709.25 n.
lost\;) cf. p. 14. 23. Venanatio] Cf. Ep. 636. 36.

n