OCR Output

150 LETTERS OF ERASMUS

[1517

5 te nobis esse redditum gaudeo, vt quem olim iuuenis adulescentem
st(ud)iorum sodalem atque consortem sub communi patrono mili¬
tantem amaui, nunc patronum ac studiorum simulque virtutis
antistitem et venerari licet et colere. Mitto interim Paraphrasim
nostram in Epistolam Pauli ad Romanos proxima foetura natam

10 apud nos. Etenim cum nunc verser in studii genere multo omnium
molestissimo, nempe in recognoscendo rursus [in] Nouo Testa¬
mento, eiusmodi veluti laxamentis animum reficere soleo. Quoties
satietas tentat obrepere, ea nostra vel pila est vel alea, que me
redintegratis viribus penso restituit. Fortassis et in ceteras Epistolas

15 idem facturus sum, si gustum hunc sensero palatis hominum non
displicuisse. Mirum enim dictu quantum in his quoque rebus sit
aleae, vt sepenumero eueniat vt vnde summam speraris laudem,
malam auferas gratiam ; rursum vnde nihil expectaris gratiae, hinc
multum laudis contingat. Bene vale, pater ornatissime, et Erasmum

20 in tuorum clientum numerum asscribito.

721. To HENRY GLAREANUS.

Deventer MS. 91, f. 46 v°. (Louvain.
LB. App. 235. {November fin, 1517.)

[Not long after Ep. 707; probably sent with Epp. 723-5.]
ERASMVS HENRICO GLARIANO SVO §, D.

Responpr nuper ad tuas litteras, licet oceupatior etiam quam
olim eram Basileae. Si tibi res sunt ex animi tui sententia, est
quod maiorem in modum gaudeam. Vtinam fortuna hic tuum
istuc salarium esse voluisset! Floret hec cum maxime Academia,

5 et res theologica minus spinose tracta(tu)r. Ex legato Hieronymi
Buslidii instituitur collegium, in quo alantur aliquot iuuenes lin¬
guarum studiosi, cumque his tres professores, qui publice et gratis
tres linguas doceant, Graecam, Haebreicam et Latinam. Iamque
adest Mattheus Adrianus, Hebreicae litterature doctissimus. Da

10 operam vt recte valeas et frequenter ad nos scribas. Si non est
tibi familiaritas cum Paulo Aemylio, fac contrahas. Crede mihi,
Glariane, nihil est eo homine neque doctius neque melius neque
in bonos propensius. Rursum vale.

720. 10, versar MS, II. in om. LB. 13. alea LB: alia MS,
14. ceteros MS. 721. 4. maximae MS. 6. iuuines MS.

721. 9. Adrianus] See p. 108. 1r. Aemylio] See p. 149.