142 LETTERS OF ERASMUS [rer
Sterlingî. accipiam et syngrapham mittam, se protinus resoluturum.
Quando igitur, vt audio, non licet exire, accerse ad te Joannem Crullem,
ro aut si quis est magis ideneus, qui tibi numeret pecuniam ac syn¬
grapham meam recipiat, aut mihi negocium committat ; curabo vt in
Anglia pecunia numeretur ei cui voluerit is qui dedit. Quod si
Archiepiscopus non dederit, quod tamen secus fore scio, ipse reddam,
Tu, si postulat, fideiubeto: quod erit tibi bonum atque commodum,
15 quando pecunia manebit apud te. Mea refert vt hoc quamprimum
fiat. Scis quamobrem? Quo mox ad proximum Pascha liceat
honestius iterum petere. Quamobrem hoc agas velim, quod meo
bono, nullius incommodo fiet.
Morus adhuc est Caleti, magno vt apparet suo tum taedio tum
20 sumptu, et in negociis longe odiosissimis. Sic reges beant amicos;
hoc est a cardinalibus adamari. Sic et Paceum iam supra biennium
apud Eluetios relegatum detinent. Epistolam illius fac habeamus.
Vtinam tuo fiat commodo vt hic nobiscum hybernes; affatim con¬
feremus fabulas nostras. Paraphrasis iam ad calcem decurrit.
25 Triginta sex philippeos et, vt opinor, praeterea nonnihil reliqui apud
Nicolaum, vt solueret pro stragulis ; et ita reliqui vt soluta pecunia
reliquum tibi restitueret. Et memini me scripsisse super hac re;
tu tamen nihil respondes. Fac vt sciam.
Ne remittas Croco suos libros priusquam viderimus ; agit Canta¬
30 brigiae, illic Graecas professurus literas. Dissimula illius literas tibi
redditas.
Medicus petiit inducias quatuordecim dierum. Tu si forte videris
hominem, finge te pudefactum apud me ni resoluat quod promisit.
Idem dicat M. Nicolaus, qui audierit eum sic deierantem. Optassem
35 sigillum temperius missum fuisse ; sed tibi nihil imputo, non ignarus
quomodo tua ipsius agas negocia.
Inclusi tuis literis syngraphas meas et epistolam Cantuariensis.
8. Sterlign. F: Sterligen. H : Sterlingenses N°, 9. Crullum F. 13. tamen
F: tum E. I9. suo om. H. 29. Croco E: N. F. 34. M. om. H.
9. Crullem] Cf. Ep. 545. 2 n. here and in I. 34.
17. iterum] Erasmus evidently 29. Croco] He left Leipzig c. March
wished that the spring payment of his fin. 1517 (Hager p. 87; see Ep. 415.
Aldington pension (Ep. 255 introd.) x1 n.) and had proceeded M.A. at
should be made punctually; with a Cambridge before 29 Sept. (Cambridge
view to his journey to Basle. Grace Book T, ed. W. G. Searle and J. W.
19. Morus] Cf. Ep. 623. 20 n. Clark, p. 144). It appearsthat he had
21, Paceum] Cf. Ep. 388. 94 n. left his books behind at Antwerp to be
22, Epistolam] Perhaps Ep. 619, forwarded, and that Erasmus wished
which may have been sent for Gilles to look through them before they went;
to see. ef, Epp. 777. 26n., 827. 4-6.
24. Paraphrasis] See Ep. 710. 32. Medicus] Afinius ; cf. Ep. 638.
26. Nicolaum] Probably Nic. of 35. sigillum] Cf. Epp. 736. 4, 754.9
Hertogenbosch (Ep. 616. 14 n.); both 37. epistolam] See Il. 6 seq.