OCR
142 LETTERS OF ERASMUS [rer Sterlingî. accipiam et syngrapham mittam, se protinus resoluturum. Quando igitur, vt audio, non licet exire, accerse ad te Joannem Crullem, ro aut si quis est magis ideneus, qui tibi numeret pecuniam ac syngrapham meam recipiat, aut mihi negocium committat ; curabo vt in Anglia pecunia numeretur ei cui voluerit is qui dedit. Quod si Archiepiscopus non dederit, quod tamen secus fore scio, ipse reddam, Tu, si postulat, fideiubeto: quod erit tibi bonum atque commodum, 15 quando pecunia manebit apud te. Mea refert vt hoc quamprimum fiat. Scis quamobrem? Quo mox ad proximum Pascha liceat honestius iterum petere. Quamobrem hoc agas velim, quod meo bono, nullius incommodo fiet. Morus adhuc est Caleti, magno vt apparet suo tum taedio tum 20 sumptu, et in negociis longe odiosissimis. Sic reges beant amicos; hoc est a cardinalibus adamari. Sic et Paceum iam supra biennium apud Eluetios relegatum detinent. Epistolam illius fac habeamus. Vtinam tuo fiat commodo vt hic nobiscum hybernes; affatim conferemus fabulas nostras. Paraphrasis iam ad calcem decurrit. 25 Triginta sex philippeos et, vt opinor, praeterea nonnihil reliqui apud Nicolaum, vt solueret pro stragulis ; et ita reliqui vt soluta pecunia reliquum tibi restitueret. Et memini me scripsisse super hac re; tu tamen nihil respondes. Fac vt sciam. Ne remittas Croco suos libros priusquam viderimus ; agit Canta30 brigiae, illic Graecas professurus literas. Dissimula illius literas tibi redditas. Medicus petiit inducias quatuordecim dierum. Tu si forte videris hominem, finge te pudefactum apud me ni resoluat quod promisit. Idem dicat M. Nicolaus, qui audierit eum sic deierantem. Optassem 35 sigillum temperius missum fuisse ; sed tibi nihil imputo, non ignarus quomodo tua ipsius agas negocia. Inclusi tuis literis syngraphas meas et epistolam Cantuariensis. 8. Sterlign. F: Sterligen. H : Sterlingenses N°, 9. Crullum F. 13. tamen F: tum E. I9. suo om. H. 29. Croco E: N. F. 34. M. om. H. 9. Crullem] Cf. Ep. 545. 2 n. here and in I. 34. 17. iterum] Erasmus evidently 29. Croco] He left Leipzig c. March wished that the spring payment of his fin. 1517 (Hager p. 87; see Ep. 415. Aldington pension (Ep. 255 introd.) x1 n.) and had proceeded M.A. at should be made punctually; with a Cambridge before 29 Sept. (Cambridge view to his journey to Basle. Grace Book T, ed. W. G. Searle and J. W. 19. Morus] Cf. Ep. 623. 20 n. Clark, p. 144). It appearsthat he had 21, Paceum] Cf. Ep. 388. 94 n. left his books behind at Antwerp to be 22, Epistolam] Perhaps Ep. 619, forwarded, and that Erasmus wished which may have been sent for Gilles to look through them before they went; to see. ef, Epp. 777. 26n., 827. 4-6. 24. Paraphrasis] See Ep. 710. 32. Medicus] Afinius ; cf. Ep. 638. 26. Nicolaum] Probably Nic. of 35. sigillum] Cf. Epp. 736. 4, 754.9 Hertogenbosch (Ep. 616. 14 n.); both 37. epistolam] See Il. 6 seq.