OCR Output

708] 135
708. To PETER GILLES.

Farrago p. 195. Louvain.
F. p. 330: HN: Lond. vii. 35: LB. App. 386. 10 November (1517).
[In sequence with Epp. 702; 712, gas
ERASMVS PETRO AEGIDIO SVO §. D.

Orro parenti tuo optimo id quod est optimum. Iterum atque
iterum te rogo, charissime Petre, vt quod mutari non potest, feras
certe moderate, neu te conficias dolore, tibi exitiabili, tuis graui et
acerbo, mihi Moroque acerbissimo. Serua te tibi, serua te tuis, serua
te rebus prosperioribus. Siue pater est incolumis siue secus, scio
te grauiter occupari, non luctu solum verumetiam negociis. Proinde
ne quid ex meis etiam accedat, misi Iacobum meum, vt quod habes
rerum mearum huc adducat: si quid tibi potest esse vsui, tolle, et
scribe quid sustuleris. Atque vtinam summa omnium quae habeo
patris tuamque salutem queam redimere ! Venissem ipse, sed metuo
pituitam, et sum in restituendo Nouo Testamento totus. A Moro
binas accepi literas. Cura vt valeas et te fortem virum praebeas.
Si quid erit in quo tibi queam facere gratum, facito periculum an ex
animo te diligam. Louanii. pridie Martini.

700709,,, FROM JAMES BANISIUS.

Farrago p. 167. Antwerp.
F, p. 309: HN: Lond. vi. 34: no 12 November 1517.
IACOBVS BANISIVS CAESAREAE MAIESTATIS A CONSILIIS
ERASMO ROTEROD. S. D.

REVERENDE et excellentissime domine honorande, commendationem
plurimam. Grauiter aduersa valetudine pressum et nec mei ipsius
compotem offenderunt me humanissimae literae tuae: ideo ad eas
et tardius et manu aliena respondeo. Nec est cur sibi ipsi succenseat
quod me vltro venientem auidius non sit complexa hic Antuuerpiae ;
exhibuit enim se nimis facilem erga me, et compos voti eram simul¬
atque videram quem desyderabam. Sensi autem tune non parum
impudenter me egisse, quod virum tantorum studiorum et tantae
disciplinae, non praetentato vado et magis religiose, sed quadam
aulica temeritate interpellare ausus fuerim. Sed id auiditati (quae
me vel ex intimo sinu Illyrico meo traxisset) potius quam instituto
adscribat. Cupiebam enim illum quem absens veluti numen ob
excellentem doctrinam colebam, aliquando praesens (postquam fas
erat) intueri; et omnis mora mihi periculosa videbatur. Proinde

708. 12. literas] Epp. 683 and 688.
709. 4. succenseat] sc. dominatio tua ; cf. Il. 18, 25, 26.

or

H
o