OCR
708] 135 708. To PETER GILLES. Farrago p. 195. Louvain. F. p. 330: HN: Lond. vii. 35: LB. App. 386. 10 November (1517). [In sequence with Epp. 702; 712, gas ERASMVS PETRO AEGIDIO SVO ยง. D. Orro parenti tuo optimo id quod est optimum. Iterum atque iterum te rogo, charissime Petre, vt quod mutari non potest, feras certe moderate, neu te conficias dolore, tibi exitiabili, tuis graui et acerbo, mihi Moroque acerbissimo. Serua te tibi, serua te tuis, serua te rebus prosperioribus. Siue pater est incolumis siue secus, scio te grauiter occupari, non luctu solum verumetiam negociis. Proinde ne quid ex meis etiam accedat, misi Iacobum meum, vt quod habes rerum mearum huc adducat: si quid tibi potest esse vsui, tolle, et scribe quid sustuleris. Atque vtinam summa omnium quae habeo patris tuamque salutem queam redimere ! Venissem ipse, sed metuo pituitam, et sum in restituendo Nouo Testamento totus. A Moro binas accepi literas. Cura vt valeas et te fortem virum praebeas. Si quid erit in quo tibi queam facere gratum, facito periculum an ex animo te diligam. Louanii. pridie Martini. 700709,,, FROM JAMES BANISIUS. Farrago p. 167. Antwerp. F, p. 309: HN: Lond. vi. 34: no 12 November 1517. IACOBVS BANISIVS CAESAREAE MAIESTATIS A CONSILIIS ERASMO ROTEROD. S. D. REVERENDE et excellentissime domine honorande, commendationem plurimam. Grauiter aduersa valetudine pressum et nec mei ipsius compotem offenderunt me humanissimae literae tuae: ideo ad eas et tardius et manu aliena respondeo. Nec est cur sibi ipsi succenseat quod me vltro venientem auidius non sit complexa hic Antuuerpiae ; exhibuit enim se nimis facilem erga me, et compos voti eram simulatque videram quem desyderabam. Sensi autem tune non parum impudenter me egisse, quod virum tantorum studiorum et tantae disciplinae, non praetentato vado et magis religiose, sed quadam aulica temeritate interpellare ausus fuerim. Sed id auiditati (quae me vel ex intimo sinu Illyrico meo traxisset) potius quam instituto adscribat. Cupiebam enim illum quem absens veluti numen ob excellentem doctrinam colebam, aliquando praesens (postquam fas erat) intueri; et omnis mora mihi periculosa videbatur. Proinde 708. 12. literas] Epp. 683 and 688. 709. 4. succenseat] sc. dominatio tua ; cf. Il. 18, 25, 26. or H o