706 | FROM THOMAS MORE 133
literarum causa vel mea, quoniam sentio te meditari in eo opere vt
extruas amicitiae nostrae monumentum, quod ego pyramidibus omni¬
bus et omnibus mausoleis antefero.
De Hermano videris ipse. Erga Battum certe sic olim tua praedi¬
catione sum adfectus vt eius memoriae propemodum perinde ac meae
faueam. Tantum tibi cogitandum est quo pacto nos coniunges cum
illo qui me vix viro, imo ne viro quidem, decessit. Sed ista commode
tu machinaberis. Sed heus tu, proximus sum egomet mihi. Partem
paciscor plane proximam tibi. Loquacior sum, vt scis, quam vt esse
patiar persona muta, praesertim in ea comoedia ex qua mihi im¬
mortalitatem spondeam.
Vale, mi charissime Erasme. Gaudeo versiculos meos in tabellam
tibi placuisse. Tunstallus endecasyllabos plus satis laudauit, hexa¬
stichon moderate. Sed id fraterculus quidam ausus est etiam
reprehendere, quod vos Castori et Polluci conferebam, quos dicebat
potius comparari debuisse Theseo ac Pirithoo aut Pyladi et Oresti,
qui, quod vos estis, inuicem erant amici, non fratres. Ego frater¬
culum ne vera quidem dicentem potui ferre, resequutus hominis
þonam operam malo epigrammate.
Duos amicos versibus paucis modo
Magnos volens ostendere,
Tantos amicos dixeram quanti olim erant
Castorque Polluxque inuicem.
‘Fratres amicis’ ait ‘inepte comparas’
Ineptiens fraterculus.
‘Quid ni?’ inquam. ‘An alteri esse quisquam amicior
Quam frater est fratri potest?’
Irrisit ille inscitiam tantam meam,
Qui rem tam apertam nesciam.
‘Est ampla nobis’ inquit ‘ac frequens domus
Plus quam ducentis fratribus,
Sed ex ducentis pereo si reperis duos
Fratres amicos inuicem.’
Iam iterum vale, Caleti. v. Nouembris. raptim, valde festinante
tabellario, vrgente, opinor, illum auriga.
34. quoniam ... 44. spondeam om. F (37. Hermano scripsi : Hormano D).
49. et H: aut D.
37- Hermano] See Ep. 33 introd. introd.
40. vix viro] More was 24 or 25 at 4I. proximus] Ter. Andr. 635.
the time of Batt’s death; cf. Ep. 35 46. endecasyllabos] Cf. Ep. 684.