OCR
706 | FROM THOMAS MORE 133 literarum causa vel mea, quoniam sentio te meditari in eo opere vt extruas amicitiae nostrae monumentum, quod ego pyramidibus omnibus et omnibus mausoleis antefero. De Hermano videris ipse. Erga Battum certe sic olim tua praedicatione sum adfectus vt eius memoriae propemodum perinde ac meae faueam. Tantum tibi cogitandum est quo pacto nos coniunges cum illo qui me vix viro, imo ne viro quidem, decessit. Sed ista commode tu machinaberis. Sed heus tu, proximus sum egomet mihi. Partem paciscor plane proximam tibi. Loquacior sum, vt scis, quam vt esse patiar persona muta, praesertim in ea comoedia ex qua mihi immortalitatem spondeam. Vale, mi charissime Erasme. Gaudeo versiculos meos in tabellam tibi placuisse. Tunstallus endecasyllabos plus satis laudauit, hexastichon moderate. Sed id fraterculus quidam ausus est etiam reprehendere, quod vos Castori et Polluci conferebam, quos dicebat potius comparari debuisse Theseo ac Pirithoo aut Pyladi et Oresti, qui, quod vos estis, inuicem erant amici, non fratres. Ego fraterculum ne vera quidem dicentem potui ferre, resequutus hominis þonam operam malo epigrammate. Duos amicos versibus paucis modo Magnos volens ostendere, Tantos amicos dixeram quanti olim erant Castorque Polluxque inuicem. ‘Fratres amicis’ ait ‘inepte comparas’ Ineptiens fraterculus. ‘Quid ni?’ inquam. ‘An alteri esse quisquam amicior Quam frater est fratri potest?’ Irrisit ille inscitiam tantam meam, Qui rem tam apertam nesciam. ‘Est ampla nobis’ inquit ‘ac frequens domus Plus quam ducentis fratribus, Sed ex ducentis pereo si reperis duos Fratres amicos inuicem.’ Iam iterum vale, Caleti. v. Nouembris. raptim, valde festinante tabellario, vrgente, opinor, illum auriga. 34. quoniam ... 44. spondeam om. F (37. Hermano scripsi : Hormano D). 49. et H: aut D. 37- Hermano] See Ep. 33 introd. introd. 40. vix viro] More was 24 or 25 at 4I. proximus] Ter. Andr. 635. the time of Batt’s death; cf. Ep. 35 46. endecasyllabos] Cf. Ep. 684. 35 40 50 ou n 60 65