probaui etiam. Nouum Instrumentum cum tuis annotationibus
exosculor dudum, sic tamen vt appetitus legendi crescat cottidie, non
decrescat. Praeterea Christiani Principis integerrimam Institu¬
tionem, ad Philippum Panegyricum, lepidam et meo iudicio (quic¬
quid Jatrent aliquot nebulones) vere sapientem Moriam, atque, vt
semel dicam, hic apud bibliopolas venale tuum quicquid conspicitur,
veneror, atque ita veneror vt fortasse nemo sanctius. Dispeream si
viuit nunc, quod sciam, aut vixerit vix prius aliquis, cuius scriptis
possemus vel oblectari vehementius, si mille veneres, vel moneri
salubrius, si solidas doctrinas concupiscimus.
Abhine annos, ni fallor, quattuordecim in Enchiridio notaui
qualiter volebas (quo proficeremus commodius) vti Paulum nobis
faceremus familiarem, quod is ‘semper habendus’ sit ‘in sinu,
nocturna versandus manu, versaudus diurna, postremo et ad verbum j
si fieri possit, ‘ediscendus’: in quem, quemadmodum adfirmabas,
iampridem commentarios magno studio parabas. Nouit Dominus
Iesus ex ea re tam vtili quantum gaudebam, omnino credens
futurum quod dubio procul mox ederentur. Sed expectatione longa
fessus desperare magis quam sperare poteram. Interea scripsit
Faber enarrationem, quam plerisque locis vti iuste, sic item amice
carpis, vt ne Stapulensis ipse vel tantillum refragetur: id quod
a paucis diebus Badius noster, dum vna ientaculum faceremus fide¬
liter retulit.
Verum humanitate tua fretus, vt eo tandem veniam cuius gratia
(sim licet ineruditissimus) incultam hanc epistolam audaculus mitto,
quod alias in Enchiridio, nune idem iterum in tuis Annotationibus
polliceris, tuos videlicet commentarios (peto). Itaque, mi doctissime
Erasme, si quid precibus possum, suppliciter oro et multi mecum,
ne differas posthac diutius tantum bonum omnibus communicare.
Hoe Christiana respublica postulat, hoc omnes bonarum litterarum
(quarum tu merito princeps es et diceris) studiosi studiose postulant.
Vale, et nostris verbis aliquando, nactus opportunitatem, Gabrieli
Ofhuys Carthusiensi, si placet, salutem dices.
Parisiis iiio. K1. Nouemb.
Seruulus tuus Carolus Ofhuys presbiter.