OCR
692] FROM CHARLES OFHUYS 115 probaui etiam. Nouum Instrumentum cum tuis annotationibus exosculor dudum, sic tamen vt appetitus legendi crescat cottidie, non decrescat. Praeterea Christiani Principis integerrimam Institutionem, ad Philippum Panegyricum, lepidam et meo iudicio (quicquid Jatrent aliquot nebulones) vere sapientem Moriam, atque, vt semel dicam, hic apud bibliopolas venale tuum quicquid conspicitur, veneror, atque ita veneror vt fortasse nemo sanctius. Dispeream si viuit nunc, quod sciam, aut vixerit vix prius aliquis, cuius scriptis possemus vel oblectari vehementius, si mille veneres, vel moneri salubrius, si solidas doctrinas concupiscimus. Abhine annos, ni fallor, quattuordecim in Enchiridio notaui qualiter volebas (quo proficeremus commodius) vti Paulum nobis faceremus familiarem, quod is ‘semper habendus’ sit ‘in sinu, nocturna versandus manu, versaudus diurna, postremo et ad verbum j si fieri possit, ‘ediscendus’: in quem, quemadmodum adfirmabas, iampridem commentarios magno studio parabas. Nouit Dominus Iesus ex ea re tam vtili quantum gaudebam, omnino credens futurum quod dubio procul mox ederentur. Sed expectatione longa fessus desperare magis quam sperare poteram. Interea scripsit Faber enarrationem, quam plerisque locis vti iuste, sic item amice carpis, vt ne Stapulensis ipse vel tantillum refragetur: id quod a paucis diebus Badius noster, dum vna ientaculum faceremus fideliter retulit. Verum humanitate tua fretus, vt eo tandem veniam cuius gratia (sim licet ineruditissimus) incultam hanc epistolam audaculus mitto, quod alias in Enchiridio, nune idem iterum in tuis Annotationibus polliceris, tuos videlicet commentarios (peto). Itaque, mi doctissime Erasme, si quid precibus possum, suppliciter oro et multi mecum, ne differas posthac diutius tantum bonum omnibus communicare. Hoe Christiana respublica postulat, hoc omnes bonarum litterarum (quarum tu merito princeps es et diceris) studiosi studiose postulant. Vale, et nostris verbis aliquando, nactus opportunitatem, Gabrieli Ofhuys Carthusiensi, si placet, salutem dices. Parisiis iiio. K1. Nouemb. Seruulus tuus Carolus Ofhuys presbiter. 29. peto addidi, in fine versus. 5. Institutionem] Ep. 393. p. 411, ed. 1516: ‘Verum hisce de 6. Panegyricum] Ep. 179. rebus accuratius disputamus in com7. Moriam] Ep. 222. mentariis quos olim in Paulum insti13. in Enchiridio] Ep. 164. 36-40. tutos breui absoluemus, aspirante 28. Annotationibus] On Rom. 1. 1 fauore Christi.’ Omitted in 1527.