illud infelix! Sunt plaerique senarii iambici, sed Latinae comoediae
libertatem non fugientes. Si quod diuersum genus inciderit, anno- 5
tabimus. Caeterum qui scire volet a quam portentosis mendis
hos Mimos vindicauerimus, is conferat cum iis quos ante nostram
aeditionem habebant vulgati codices. Vale, lector, et fruere.
679. To THE READER.
(Louvain. )
(1517.)
[A preface added to Erasmus’ Institutum Christiani Hominis (ef. Ep. 298 introd.)
in the volume from which Ep. 676 is derived. The sources are as in Hp. 678. }
ERASMVS ROTERODAMVS LECTORI S. D.
Fac memineris, lector, quae hactenus legisti, ethnicorum esse
decreta, vt scias cum iudicio esse legenda. Quae nune leges, ipsius
Christi et sanctae Ecclesiae sunt oracula, quae tuto sequi possis:
imo quae sola beatum possint efficere. Proinde sic lege vt rem
680. From JoHN CAESARIUS.
Deventer MS. 91, f. 222. Cologne.
LB. App. 189. 22 September (1517).
[1517, because of the controversy with Faber.]
IOANNES CESARIVS ERASMO SVO S.
Vr libellum his diebus ad Fabrum Stapulensem apologeticon
tuo nomine editum: legi eundem. Incredibile est quam indoleam
vtriusque vices, non quod nesciam huiusmodi conflictum inter doctis¬
simos viros fuisse semper nec ab eo sanctissimos etiam viros sibi
temperasse, sed quod pro conditione temporis minime expedire 5
videtur: quippe vbi iam barbari homines qui vos capitaliter in¬
sectantur, id senserint, doctos, immo tantos, viros inter se digladiari,
quanti vos estis fama et opinione certissima, non dubium est quin
magnam de se spem concipiant victorie contra vos. Sed fallet haud
dubie illos sua quemque opinio, vt vana, ita friuola. Non possum, 10
mi Erasme, tuum in hac re institutum improbare, sed vt inter
legendum admiratus vbique sum ingenii tui acumen, ita non satis
demirari potui quid bonum, immo optimum, illum virum impulerit
vt, si bellum erat illi suscipiendum, id aduersum te primum tentauerit,
quem sciebat si non superiorem se, parem tamen ; et, vt contra 15
678. 4. iambici ay: om. B?. sed .. . 5 fugientes add. ð: om. ae.
679. 2. leges ay: legas 82. 680. 9. LB: concipiunt a.
679. 1. hactenus] In this edition of Cato.