Deventer MS. 91, f. 60. Antwerp.
LB. App. 178. 8 September 1517.
{There is no heading to this letter in the manuscript ; but as it answers Ep. 592,
Leclerc is clearly right in addressing it to Fisher. The purpose of Erasmus’ visit
to Antwerp was doubtless to see Metsys’ completed diptych, before its dispatch
to More (Ep. 654). It was carried with this bundle of English letters by Peter
Meghen ; cf. Epp. 667-9.]
S. P., reuerendissime Pater. Expostulauit acriter mecum Coletus
quod Reuclini (librum) misissem ad te, ad se nullum misissem.
Addidit tamen sibi perlectum priusquam ad te mi(si)sset. Doleo
rem tam diu dilatam ; et tamen debes hoc Coleti auiditati condonare,
que tua est humanitas. Permiseram Moro vt Coleto ostenderet 5
duntaxat, non vt apud illum relinqueret. Quod operae litteris
Grecis insumpte non penitet, vehementer, ita [vt] me Deus amet,
gaudeo. Atque vtinam liceat in caeteris adesse! Cum Latimero
litteris egi non semel; is tandem respondit, sed ita respondet vt
appareat hominem a suis litteris non proditurum. Mitto tamen 10
secundum Theodori librum nuper a me versum, castigatis etiam
locis aliquot ex Greco codice. Verti autem satis explanate. Mendis
pueri scribae non oportebit offendi, si summa lectionis constabit.
Mitto et Apologiam qua respondi Iacobo Fabro. Omnes vno ore
theologi, omnes etiam Fabristae, mihi decernunt palmam. Verum 15
ipse odi hanc necessitatem que me traxit in hanc harenam; odi
victoriam, quia vici hominem tam amicum. Vtrunque intelliget
tua prudentia simul atque libellum perlegeris, et sat scio vtriusque
vicem dolebit ; etiam si hoc nomine leuior est mea calamitas, quod
culpa vacet. Vbi dabitur certus aliquis qui perferat, remitte nobis 20
libellos qui (ad) Reuchlini negocium pertinent, si tamen his iam
vsus fueris. Quidam e Colonia scripsit ad me causam illius in
optimo esse statu, verum arbitror eam causam nunquam finG)endam
esse. Vtinam tuo fiat bono vt hanc regionem inuisas aliquando !
Bene vale, et saltem litteris nos aliquando dignare. 25
Antwerpie 6 Idus Septembr. An. m.D. 17.