OCR
652 | TO PETER BARBIRIUS 75 litterae redderentur. Quod si maxime redditae fuissent in tempore, ad talia crimina non possim esse mutus, etiam si summus ipse lacessat Pontifex. 25 592653. To (JoHN FISHER). Deventer MS. 91, f. 60. Antwerp. LB. App. 178. 8 September 1517. {There is no heading to this letter in the manuscript ; but as it answers Ep. 592, Leclerc is clearly right in addressing it to Fisher. The purpose of Erasmus’ visit to Antwerp was doubtless to see Metsys’ completed diptych, before its dispatch to More (Ep. 654). It was carried with this bundle of English letters by Peter Meghen ; cf. Epp. 667-9.] S. P., reuerendissime Pater. Expostulauit acriter mecum Coletus quod Reuclini (librum) misissem ad te, ad se nullum misissem. Addidit tamen sibi perlectum priusquam ad te mi(si)sset. Doleo rem tam diu dilatam ; et tamen debes hoc Coleti auiditati condonare, que tua est humanitas. Permiseram Moro vt Coleto ostenderet 5 duntaxat, non vt apud illum relinqueret. Quod operae litteris Grecis insumpte non penitet, vehementer, ita [vt] me Deus amet, gaudeo. Atque vtinam liceat in caeteris adesse! Cum Latimero litteris egi non semel; is tandem respondit, sed ita respondet vt appareat hominem a suis litteris non proditurum. Mitto tamen 10 secundum Theodori librum nuper a me versum, castigatis etiam locis aliquot ex Greco codice. Verti autem satis explanate. Mendis pueri scribae non oportebit offendi, si summa lectionis constabit. Mitto et Apologiam qua respondi Iacobo Fabro. Omnes vno ore theologi, omnes etiam Fabristae, mihi decernunt palmam. Verum 15 ipse odi hanc necessitatem que me traxit in hanc harenam; odi victoriam, quia vici hominem tam amicum. Vtrunque intelliget tua prudentia simul atque libellum perlegeris, et sat scio vtriusque vicem dolebit ; etiam si hoc nomine leuior est mea calamitas, quod culpa vacet. Vbi dabitur certus aliquis qui perferat, remitte nobis 20 libellos qui (ad) Reuchlini negocium pertinent, si tamen his iam vsus fueris. Quidam e Colonia scripsit ad me causam illius in optimo esse statu, verum arbitror eam causam nunquam finG)endam esse. Vtinam tuo fiat bono vt hanc regionem inuisas aliquando ! Bene vale, et saltem litteris nos aliquando dignare. 25 Antwerpie 6 Idus Septembr. An. m.D. 17. 653. 2. librum coni. LB. 7. vt seposui in fine versus : e fine versus praecedentis, vt videtur, ab amanuensi iteratum. 16. herenam MS. 21. ad add. LB in fine versus. 653. 1. Coletus] Ep. 598. 11. Theodori] Cf. Ep. 771. o. non semel] Cf. Epp. 520. 1 n., 22. Quidam] Caesarius; Ep. 615 13 n., and 540, 812.