socer, quicquid potest officina sua, id mihi paratissimum fore. Demiror
quid Iacobo Fabro venerit in mentem vt sic in me nugaretur, exami¬
nans Epistolae ad Hebreos caput 2: cui respondimus abunde. Libellus
ad te mittetur, si fuerit absolutus in tempore ; iam enim non multum 10
abest a meta, in manibus typographi Louaniensis. Cum Dorpio,
quicum pene grauis fuerat exorta tragoedia, summa mihi necessitudo
est, neque ficta, vt opinor. Cum theologis maxime conuenit.
Moliuntur tamen adhuc nescio quid Carmelitae, qui credo inuident
Praedicatoribus per Reuchlinum nobilitatis. 15
Regiae status talis est vt boni libenter absint; vt ne quid dicam
de aliis, in quos dicere non tam impium sit quam parum tutum.
Est Regi a confessionibus Briselotus quidam, prius Carmelita, postea
Benedictinus ob miseram quandam abbatiolam, mox Suffraganeus
Cameracensis, magister noster Parisiensis; homo elatissimus et 20
virulentissimus et mihi infensissimus. Is in nulla compotatione non
declamat in Erasmum. Et ventos habemus iratos, qui portentum
hoc hinc non auferant; Princeps enim adhuc heret in littore, nec
video vnquam abiturum. Hic praelatus fuit Iodoco Clithoueo, qui
ad hoc munus fuerat accersitus, licet ipse ignarus cur accerseretur.
Ceterum aulicis non placuit, quod raris erat capillis multaque macie.
Dati tamen philippei centum, vt rediret Lutetiam.
Est quaedam hominum colluuies quam Nigram vocant Manum.
Ea Alcmariam, satis florens Holandie oppidum, cepit ac diripuit;
vbi mire seuitum est in mulieres quoque et in pu(e)ros, quod acriter
se defendissent. Quod si vel sexcentos habuissent milites in praesi¬
dium, tuti fuerant. Atque hii ipsi paulo ante pro nobis pugnabant
contra Phrysios. Hec dum timebantur euentura, et ob id missi qui
praesidium a Principe peterent, admissi non sunt, nec data venia vt
se vel suis opibus atque armis tuerentur, imo interdictum sub poena
capitis, ne spoliati a Ghelriis Ghelrios vicissim inuaderent. Post
hanc tam atrocem cedem primariae ciuitates iam sibi timentes adeunt
Regem. Vix data venia vt de suis sumptibus tueantur, sed hac lege
yt rursus Principem nouo instruant viatico, quod vetus iam absum¬
ptum sit; cum iam soluerunt quod post annos tres debebatur. Id 40
origin of the Black Band see Blok, sack lasted eight days; and from its
Hist. Netherlands, tr. Putnam, ii (1899), effects the town took thirty years to
pp. 216-20. It had been reorganized recover. See Henne,
in 1516 by the Duke of Gueldres (Ep. 33. Phrysios] The Band had been
584. 35 n.), and ravaged Holland at employed by Duke George of Saxony
this time until checked by the truce (cf. Ep. 586. 266n.) in 1514 to suppress
of 17 Sept.; see Henne ii. 189-97. Cf. Friesland. See Blok.