OCR
628 | TO BEATUS RHENANUS 51 socer, quicquid potest officina sua, id mihi paratissimum fore. Demiror quid Iacobo Fabro venerit in mentem vt sic in me nugaretur, examinans Epistolae ad Hebreos caput 2: cui respondimus abunde. Libellus ad te mittetur, si fuerit absolutus in tempore ; iam enim non multum 10 abest a meta, in manibus typographi Louaniensis. Cum Dorpio, quicum pene grauis fuerat exorta tragoedia, summa mihi necessitudo est, neque ficta, vt opinor. Cum theologis maxime conuenit. Moliuntur tamen adhuc nescio quid Carmelitae, qui credo inuident Praedicatoribus per Reuchlinum nobilitatis. 15 Regiae status talis est vt boni libenter absint; vt ne quid dicam de aliis, in quos dicere non tam impium sit quam parum tutum. Est Regi a confessionibus Briselotus quidam, prius Carmelita, postea Benedictinus ob miseram quandam abbatiolam, mox Suffraganeus Cameracensis, magister noster Parisiensis; homo elatissimus et 20 virulentissimus et mihi infensissimus. Is in nulla compotatione non declamat in Erasmum. Et ventos habemus iratos, qui portentum hoc hinc non auferant; Princeps enim adhuc heret in littore, nec video vnquam abiturum. Hic praelatus fuit Iodoco Clithoueo, qui ad hoc munus fuerat accersitus, licet ipse ignarus cur accerseretur. Ceterum aulicis non placuit, quod raris erat capillis multaque macie. Dati tamen philippei centum, vt rediret Lutetiam. Est quaedam hominum colluuies quam Nigram vocant Manum. Ea Alcmariam, satis florens Holandie oppidum, cepit ac diripuit; vbi mire seuitum est in mulieres quoque et in pu(e)ros, quod acriter se defendissent. Quod si vel sexcentos habuissent milites in praesidium, tuti fuerant. Atque hii ipsi paulo ante pro nobis pugnabant contra Phrysios. Hec dum timebantur euentura, et ob id missi qui praesidium a Principe peterent, admissi non sunt, nec data venia vt se vel suis opibus atque armis tuerentur, imo interdictum sub poena capitis, ne spoliati a Ghelriis Ghelrios vicissim inuaderent. Post hanc tam atrocem cedem primariae ciuitates iam sibi timentes adeunt Regem. Vix data venia vt de suis sumptibus tueantur, sed hac lege yt rursus Principem nouo instruant viatico, quod vetus iam absumptum sit; cum iam soluerunt quod post annos tres debebatur. Id 40 D ot o O o ou 26. erat LB: erit a, 29. cepit ac diripuit add. B 33. id add. B. 35. opibus B: oppidis a. 39. B: absumtum a. 18. Briselotus] See Ep. 597. 4 n. also Epp. 643. 29n., 829. 0 n. 28. Nigram . . . Manum] For the 29. Alemariam] in July 1517. The origin of the Black Band see Blok, sack lasted eight days; and from its Hist. Netherlands, tr. Putnam, ii (1899), effects the town took thirty years to pp. 216-20. It had been reorganized recover. See Henne, in 1516 by the Duke of Gueldres (Ep. 33. Phrysios] The Band had been 584. 35 n.), and ravaged Holland at employed by Duke George of Saxony this time until checked by the truce (cf. Ep. 586. 266n.) in 1514 to suppress of 17 Sept.; see Henne ii. 189-97. Cf. Friesland. See Blok. h 2