OCR Output

623 | FROM THOMAS MORE 47

volebam aut tu debebas acciperes. Videbatur enim commodissime
relaturus ad te meas, qui tuas ad me attulisset. Sic necesse fuit
prioribus praesentes addere, quibus constare tibi dilationis ratio possit,
simul vti quid nune agatur apud nos intelligas: qui si vnquam alias,
nune maxime in maerore et periculo versamur, multis vndique
morientibus, omnibus fere qui Oxoniae, qui Cantabrigiae, qui Londini
sunt, intra paucos dies decumbentibus, amissis plurimis optimis
atque honestissimis amicis ; atque in his (quod tibi quoque dolori esse
doleo) Andrea nostro Ammonio, in quo et literae et omnes boni
magnam fecere iacturam. Is valde sibi videbatur aduersus contagio¬
nem victus moderatione munitus ; qua factum putauit vt, quum in
nullum pene incideret cuius non tota familia laborauerat, neminem
adhuc e suis id malum attigerit: id quod ipse et mihi et multis
praeterea iactauit non admodum multis horis antequam extinctus est.
Nam hoc sudore nemo nisi primo die perit.

Ego vxorque ac liberi adhuc intacti, reliqua familia tota reualuit.
Hoc tibi afirmo, minus periculi in acie quam in vrbe esse. Nunc, vt
audio, seuire Caleti incipit, quum nos eo extrudimur legatione functuri;
tanquam parum sit in contagione vixisse, nisi sequamur etiam. Sed
quid facias? Quod sors feret, ferendum est. Ego animum mihi in
omnem euentum composui, Tu vale.

Raptim Londini 19? Augusti. [u.D.xx. |

624. FROM JOHN SIXTIN.

Deventer MS. 91, f. 183.
LB. App. 161.

{London.)
19 August (1517).
[Contemporary with Ep. 623.]
IOANNES SIXTINVS ERASMO SVO S.

Qvanevaw scio lugubrem tibi nuncium allaturum me esse, tamen
quod existimaui interesse tua scire, scribendum putaui. Hodie amicus
noster Andreas Ammonius sepultus est, sudaria peste, qua plerique

623. 15. ipse om. E. 16. est add. E.

24. M.D.XX add. H.

19. quam E: quod MS.

623.8. Oxoniae] A letter from Lon¬
don, 6 Aug. 1517 (Brown ii. 945) speaks
of 400 students dying at Oxford within

20. Caleti] Perhaps a false report;
there is no mention of the sickness in
letters from Calais at this time

a week. Wood, Annals, states that
most of the members of Foxe’s new
college, Corpus Christi, were frightened
away by the plague and did not return
till 1518.

Cantabrigiae] There is no men¬
tion of plague at Cambridge in 1517 in
C. H. Cooper's Annals; but cf. Ep.
777.3.

(Brewer ii. 3610, 3639).

legatione] To compose differences
between English and French mer¬
chants. More’s commission was dated
26 Aug. He was still at Calais on
20 Nov., but, after a visit to Bruges in
Dec. to meet Pace (Epp. 740-2), he re¬
turned about Christmas (Brewer ii.
3634, 8803, App. 17; cf. Ep. 763. 4).

en