OCR
623 | FROM THOMAS MORE 47 volebam aut tu debebas acciperes. Videbatur enim commodissime relaturus ad te meas, qui tuas ad me attulisset. Sic necesse fuit prioribus praesentes addere, quibus constare tibi dilationis ratio possit, simul vti quid nune agatur apud nos intelligas: qui si vnquam alias, nune maxime in maerore et periculo versamur, multis vndique morientibus, omnibus fere qui Oxoniae, qui Cantabrigiae, qui Londini sunt, intra paucos dies decumbentibus, amissis plurimis optimis atque honestissimis amicis ; atque in his (quod tibi quoque dolori esse doleo) Andrea nostro Ammonio, in quo et literae et omnes boni magnam fecere iacturam. Is valde sibi videbatur aduersus contagionem victus moderatione munitus ; qua factum putauit vt, quum in nullum pene incideret cuius non tota familia laborauerat, neminem adhuc e suis id malum attigerit: id quod ipse et mihi et multis praeterea iactauit non admodum multis horis antequam extinctus est. Nam hoc sudore nemo nisi primo die perit. Ego vxorque ac liberi adhuc intacti, reliqua familia tota reualuit. Hoc tibi afirmo, minus periculi in acie quam in vrbe esse. Nunc, vt audio, seuire Caleti incipit, quum nos eo extrudimur legatione functuri; tanquam parum sit in contagione vixisse, nisi sequamur etiam. Sed quid facias? Quod sors feret, ferendum est. Ego animum mihi in omnem euentum composui, Tu vale. Raptim Londini 19? Augusti. [u.D.xx. | 624. FROM JOHN SIXTIN. Deventer MS. 91, f. 183. LB. App. 161. {London.) 19 August (1517). [Contemporary with Ep. 623.] IOANNES SIXTINVS ERASMO SVO S. Qvanevaw scio lugubrem tibi nuncium allaturum me esse, tamen quod existimaui interesse tua scire, scribendum putaui. Hodie amicus noster Andreas Ammonius sepultus est, sudaria peste, qua plerique 623. 15. ipse om. E. 16. est add. E. 24. M.D.XX add. H. 19. quam E: quod MS. 623.8. Oxoniae] A letter from London, 6 Aug. 1517 (Brown ii. 945) speaks of 400 students dying at Oxford within 20. Caleti] Perhaps a false report; there is no mention of the sickness in letters from Calais at this time a week. Wood, Annals, states that most of the members of Foxe’s new college, Corpus Christi, were frightened away by the plague and did not return till 1518. Cantabrigiae] There is no mention of plague at Cambridge in 1517 in C. H. Cooper's Annals; but cf. Ep. 777.3. (Brewer ii. 3610, 3639). legatione] To compose differences between English and French merchants. More’s commission was dated 26 Aug. He was still at Calais on 20 Nov., but, after a visit to Bruges in Dec. to meet Pace (Epp. 740-2), he returned about Christmas (Brewer ii. 3634, 8803, App. 17; cf. Ep. 763. 4). en