OCR Output

24

LETTERS OF ERASMUS [1517

et ego me talem erga te (qui profecto vir es omni amicitia dignus)
exhibere possem, vt in albo tuorum amicorum merito viderer adscri¬
bendus! Sed mea tibi satis explorata fortuna est, vt quam sit nulla
aut certe exigua admodum. At id me altera ex parte consolatur,
10 quod amicitiae fines tu non re sed animo pensas. Vix dici potest
quam gratum mihi sit per te tantum et litterarum et virtutum
praeconio virum honorari, aliquo scilicet tuarum lucubrationum
monumento, qui nihil ipse de te bene meritus sum vt debeam. Sed
est tua haec in omnes studiosos beneuolentia. Vidi et legi praefa¬
15 tionem in primum Theodori de arte grammatica librum, iterum
vidi et relegi ac mirifice mecum toties delectatus sum lectione ipsa,
vt certe in omnibus aliis tuis litterarum monumentis soleo. Habent
enim id praecipuum omnia tua—citra adulationem loquor—vt simul
erudiant lectorem et voluptate mirabili afficiant teneantque. Meum
20 quidem huiusmodi est iudicium: alii autem quomodo iudicent, pro
suo quisque placito illis liberum relinquo. Sunt tamen, at non ex
multis illi, qui meam comprobent sententiam. Verum de his satis;
res ipsa se arguit.
Quod scribis de excusione opusculi, id tuo committo arbitrio.
25 Tamen si cum epistola. tua simul misisses, curassem his diebus,
quoniam ante triduum ad Capnionem nostrum scripsi, etiam de te
aliquid, vt Thomae Anselmo, cuius mihi formulae satis placent,
per ipsum Capnionem committeretur imprimendum. Tu quod tibi
videtur fac vt lubet; te libenter sequar. Quod praeterea seribis
30 Nouum Testamentum istic placere et bonis et doctis, esse tamen
xtvas qui oblatrarent, nihil mirum, quando ne ipse quidem auctor
Noui Testamenti nisi bonis placere potuit, et fortassis nisi iis qui
probe docti erant. Et ex nostris theologis nonnulli sunt qui per¬
lecto ipso iam animum mutarunt et tibi plus quam credideris
35 afficiuntur, vtpote antea acerrimi tui nominis hostes et qui dicere
consueuere sese abs te grauissime offensos esse. Iidem iam demum
etiam sapere incipiunt quid. valeat vtriusque linguae recta institutio,
ac summe perinde dolent se illa carere; multo vero magis, quod de
earum assecutione desperant, partim quia pudeat discere ac veluti

12. virum LB : vnum MS, 16. mecum LB : meum MS. 35. antea
scripsi: auten MS, : ante LB. acerrimi LB; acerù MS, et scripsi; vt MS.
14. praefationem] Ep. 428. of them appears to be known now ; and

24. opusculi] Perhaps one of those they were perhaps never printed. The
mentioned by Caesarius in a letter one mentioned here may haye been
to Reuchlin, 8 Sept. (1517) (RE. 244): a colloquy of the nature of the Apotheo¬
< Accepi ab Erasmo nostro literas his sis Capnionis, published in ( Aug.) 1522 ;
diebus, in quibustuiquoquementionem and Caesarius may have been intro¬
facit, et de duobus opusculis a se con- duced as one of the characters.
fectis, in tuam, credo, laudem.’ Neither 31. oblatrarent] Cf. Ep. 597- 7, 49¬