OCR
24 LETTERS OF ERASMUS [1517 et ego me talem erga te (qui profecto vir es omni amicitia dignus) exhibere possem, vt in albo tuorum amicorum merito viderer adscribendus! Sed mea tibi satis explorata fortuna est, vt quam sit nulla aut certe exigua admodum. At id me altera ex parte consolatur, 10 quod amicitiae fines tu non re sed animo pensas. Vix dici potest quam gratum mihi sit per te tantum et litterarum et virtutum praeconio virum honorari, aliquo scilicet tuarum lucubrationum monumento, qui nihil ipse de te bene meritus sum vt debeam. Sed est tua haec in omnes studiosos beneuolentia. Vidi et legi praefa15 tionem in primum Theodori de arte grammatica librum, iterum vidi et relegi ac mirifice mecum toties delectatus sum lectione ipsa, vt certe in omnibus aliis tuis litterarum monumentis soleo. Habent enim id praecipuum omnia tua—citra adulationem loquor—vt simul erudiant lectorem et voluptate mirabili afficiant teneantque. Meum 20 quidem huiusmodi est iudicium: alii autem quomodo iudicent, pro suo quisque placito illis liberum relinquo. Sunt tamen, at non ex multis illi, qui meam comprobent sententiam. Verum de his satis; res ipsa se arguit. Quod scribis de excusione opusculi, id tuo committo arbitrio. 25 Tamen si cum epistola. tua simul misisses, curassem his diebus, quoniam ante triduum ad Capnionem nostrum scripsi, etiam de te aliquid, vt Thomae Anselmo, cuius mihi formulae satis placent, per ipsum Capnionem committeretur imprimendum. Tu quod tibi videtur fac vt lubet; te libenter sequar. Quod praeterea seribis 30 Nouum Testamentum istic placere et bonis et doctis, esse tamen xtvas qui oblatrarent, nihil mirum, quando ne ipse quidem auctor Noui Testamenti nisi bonis placere potuit, et fortassis nisi iis qui probe docti erant. Et ex nostris theologis nonnulli sunt qui perlecto ipso iam animum mutarunt et tibi plus quam credideris 35 afficiuntur, vtpote antea acerrimi tui nominis hostes et qui dicere consueuere sese abs te grauissime offensos esse. Iidem iam demum etiam sapere incipiunt quid. valeat vtriusque linguae recta institutio, ac summe perinde dolent se illa carere; multo vero magis, quod de earum assecutione desperant, partim quia pudeat discere ac veluti 12. virum LB : vnum MS, 16. mecum LB : meum MS. 35. antea scripsi: auten MS, : ante LB. acerrimi LB; acerù MS, et scripsi; vt MS. 14. praefationem] Ep. 428. of them appears to be known now ; and 24. opusculi] Perhaps one of those they were perhaps never printed. The mentioned by Caesarius in a letter one mentioned here may haye been to Reuchlin, 8 Sept. (1517) (RE. 244): a colloquy of the nature of the Apotheo< Accepi ab Erasmo nostro literas his sis Capnionis, published in ( Aug.) 1522 ; diebus, in quibustuiquoquementionem and Caesarius may have been introfacit, et de duobus opusculis a se con- duced as one of the characters. fectis, in tuam, credo, laudem.’ Neither 31. oblatrarent] Cf. Ep. 597- 7, 49