OCR Output

606 | TO JOHN RUSER 19

illius gratiam facturus non sim. Sed neque mihi semper suppetit 5
quod illius officinae suppeditem, neque quoduis argumentum illi
conuenit, Postremo cum typographi ferme sint inter sese xepapets,
vix fieri potest vt sic obsequar vni quin alterum offendam ; id quod
vsu venit in rursus excudenda Copia. Nam annos aliquot mihi
succensuerat Badius priusquam offensionis causam possem olfacere.
Quanquam illius indignatio, vt est vir optimus, citra omnem amaru¬
lentiam aut etiam simultatem constitit. Aufer vero mihi ista verba,
‘ne eum ex albo tuorum expungas amicorum.’ Tum ego non
inhumanissimus modo sim verumetiam ingratissimus, si patiar
Schurerium expungi amicorum catalogo. Simulatque dabitur op- !
portunitas, declarabo, si nihil aliud, certe propensum in illum
animum.

Demiror cur tam diu prorogetur Rodolphi Agricolae lucubrationum
aeditio. Quis est, quaeso, genius iste malus qui gloriam hanc nostrae
inuidet Germaniae? Verum vt hactenus ociosa fuit epistola tua,
quod ex tua commendatione nihil accesserit meae in Schurerium
beneuolentiae, ita per eam ipse mihi factus es multo commendatior.
Nam egregias animi tui dotes, quas pridem e suauissimo colloquio
tuo, e vultu, ex ipsis oculis vtcunque conieceram, sic expressit vt
longe quam ante magis coeperim amare indolem istam tuam lepi¬
dissima festiuitate ac rara modestia pellicibilem ; eruditionem haud
sane vulgarem cum vtriusque literaturae peritia coniunctam, sed
ita vt hanc nullum, quod fere solet, supercilium comitetur. Quare
mihi posthac Ruserius non inter famulos, quod tuae modestiae satis
erat, sed inter praecipuos amicos numerabitur. Bene vale.

[Basileae.] AN. M.D.XVII.

607 662

Deventer MS. 91, f. 182.
LB. App. 150.

Y

To CUTHBERT TUNSTALL.

Louvain.
17 July (1517).
[The year-date is supplied from Ep. 597.]
ERASMVS TVNSTALLO SVO S. D.

Lovanivu commigrauimus cum omnibus sarcinis, etiamsi nondum
reperta sedes satis accommoda studiis et animo nostro. Faber
Stapulensis nobis nouum peperit negocium, qui suos commentarios

606. 19. est add. H.

o

606. 7. xepaueis] Cf. Hes. Op. 25.

9. Copia] Badius’ complaint must
have been about the new edition of Dec.
1514 (Ep. 311), not about Schürer’s
reprint of Jan. 1513,in which Erasmus
can have had no hand. The estimate
of time, ‘annos aliquot’ (1. 9), is

therefore very loose, in view of Ep.
346. 6-8. Erasmus was, perhaps, re¬
membering that Badius had good reason
to feel aggrieved about the Adagia (ef.
Ep. 219. 3 n.) and Jerome (Ep. 396
introd.); but see Ep. 815. 1 n.

18. Agricolae] Cf. Ep. 311. 25 n.