atque insperato bono rependatur: quod vt quam maturrime videam 15
in primis mihi votis est.
Niger ille Carmelita quod tibi tam iniquus sit, haud hercle miror ;
homini dissimillimo, nempe indoctus doctissimo ac malus optimo.
Sed in Moriam quod inuehitur, id vero vix eredi potest, homo totus ex
Moria conflatus. O hominem insolenter ingratum ! Adeon’ eum pudet 20
imperatricis suae? quae mellitissimam ei filiolam suam philautiam
qua se perpetuo oblectet, alioqui sibi ipsi non ferendus. Sed nec illud
quidem agnoscit deae tam propiciae tam recens beneficium, quae nuper
ei tanti muneris candidato sola suffragatorum calculos eblandita est ? 25
dum offuso luminibus eorum praestigio, illius diuinum oculis afflauit
honorem, fecitque vti plausibiliter honoratissimorum hominum prae¬
rogatiua tanto munere dignus renunciaretur, scilicet os humerosque
deo similis, competitore interim turpiter ob maciem atque caluicium
tristibus sapientiae signis eiecto. Ergo fugitiuus nunc ingratissimus 30
debacchatur in dominam, et pretensa 77 codias Xeovrÿ popias dvov
dissimulat sese. Bene habet quod extant auriculae saltem, quibus,
vt spero, ex ephippiis et phaleris ad clitellas aliquando retrahetur.
Sed illius alterius boni senis non possum satis demirari sententiam,
qui pius scilicet ac modestus tam immodeste dimicat pro gloria: qua 3
si sic insistet, totus excidet. Quanto melius tu qui lacessitus ad
pugnam pacem agitas, itaque temperare statuis stilum vt neque
veritatem deseras indefensam et emulum etiam mitiges, ne res in
rabiem exeat. Denique hoc est victoria parta remittere triumphum,
fructumque studiosorum ducere tua ipsius gloria potiorem, ne dis- 40
sensione Graecorum inualescant barbari, eorum pugna pro se vsi.
Quam mentis moderationem si cum animi sui magnitudine con¬
iunxisset olim Caesar, clariorem haud dubie famam conseruatae ab
se reipublicae quam ab omnibus victis ac subiugatis gentibus re¬
portasset. Quanquam ego vel maxime istam ipsam modestiam tuam 45
existimo ab magno atque excelso pectore proficisci. Quid enim ea
humilitate sublimius, quae deam ipsam superborum despicit ac
deridet gloriam? quae te fugientem ita quouis sequitur instatque,
vt iam saturo pene fastidio sit.
Tabellam quae mihi tuam Petrique nostri imaginem referat non 5o
19. ex aß?: et BI 22. aB?: iuxit Bi dicauit a8?: dedicauit 81.
27. B: progatia a. 30. aB?: eiocto Bl. gi. 79 62: 7H afl. B2: Acoyri
a: Xeovri) B!. B? : poptas aB!, 38. aß? : emulam £l. 40. dissen¬
tione B. 50. non aß? : nos ĝt.
22. Connubio] Verg. Aen. x. 73. 28. os humerosque] Verg. Aen. 1. 589,