OCR
6or] FROM THOMAS MORE w atque insperato bono rependatur: quod vt quam maturrime videam 15 in primis mihi votis est. Niger ille Carmelita quod tibi tam iniquus sit, haud hercle miror ; homini dissimillimo, nempe indoctus doctissimo ac malus optimo. Sed in Moriam quod inuehitur, id vero vix eredi potest, homo totus ex Moria conflatus. O hominem insolenter ingratum ! Adeon’ eum pudet 20 imperatricis suae? quae mellitissimam ei filiolam suam philautiam Connubio iunxit stabili propriamque dicauit, qua se perpetuo oblectet, alioqui sibi ipsi non ferendus. Sed nec illud quidem agnoscit deae tam propiciae tam recens beneficium, quae nuper ei tanti muneris candidato sola suffragatorum calculos eblandita est ? 25 dum offuso luminibus eorum praestigio, illius diuinum oculis afflauit honorem, fecitque vti plausibiliter honoratissimorum hominum praerogatiua tanto munere dignus renunciaretur, scilicet os humerosque deo similis, competitore interim turpiter ob maciem atque caluicium tristibus sapientiae signis eiecto. Ergo fugitiuus nunc ingratissimus 30 debacchatur in dominam, et pretensa 77 codias Xeovrÿ popias dvov dissimulat sese. Bene habet quod extant auriculae saltem, quibus, vt spero, ex ephippiis et phaleris ad clitellas aliquando retrahetur. Sed illius alterius boni senis non possum satis demirari sententiam, qui pius scilicet ac modestus tam immodeste dimicat pro gloria: qua 3 si sic insistet, totus excidet. Quanto melius tu qui lacessitus ad pugnam pacem agitas, itaque temperare statuis stilum vt neque veritatem deseras indefensam et emulum etiam mitiges, ne res in rabiem exeat. Denique hoc est victoria parta remittere triumphum, fructumque studiosorum ducere tua ipsius gloria potiorem, ne dis- 40 sensione Graecorum inualescant barbari, eorum pugna pro se vsi. Quam mentis moderationem si cum animi sui magnitudine coniunxisset olim Caesar, clariorem haud dubie famam conseruatae ab se reipublicae quam ab omnibus victis ac subiugatis gentibus reportasset. Quanquam ego vel maxime istam ipsam modestiam tuam 45 existimo ab magno atque excelso pectore proficisci. Quid enim ea humilitate sublimius, quae deam ipsam superborum despicit ac deridet gloriam? quae te fugientem ita quouis sequitur instatque, vt iam saturo pene fastidio sit. Tabellam quae mihi tuam Petrique nostri imaginem referat non 5o w ox 19. ex aß?: et BI 22. aB?: iuxit Bi dicauit a8?: dedicauit 81. 27. B: progatia a. 30. aB?: eiocto Bl. gi. 79 62: 7H afl. B2: Acoyri a: Xeovri) B!. B? : poptas aB!, 38. aß? : emulam £l. 40. dissentione B. 50. non aß? : nos ĝt. 22. Connubio] Verg. Aen. x. 73. 28. os humerosque] Verg. Aen. 1. 589, 26. oculis] Of. Verg. Aen. 1. 591. 34. senis] Faber.