593
598. From JOHN COLET.
Deventer MS. or, f. 182 vo. London.
LB. App. 246. (c. June 1517.)
[Contemporary with Ep. 592. |
TOANNES COLETVS DOMINO ERASMO S.
Svzrrascor tibi, Erasme, quod me litteris ad alios non ad me datis
salutas. Nam quanquam non diffido amicitiae nostrae, tamen ista
aliena et in alienis literis salutatio facit vt alii minus me abs te amari
iudicent, Item alio nomine subirascor tibi quod ad Roffensem misisti
Caballistica Reuchlini et non ad me: non quod noluerim misisse ad 5
eum, sed quod voluerim simul ad me vnum librum misisses. Tam
enim delector amore tuo, vt doleam quando video te minus memorem
Liber ille prius venit ad manus meas,
De quo libro
esse mei quam aliorum.
priusque a me percursus est quam datus est Roffensi.
non audeo iudicare. Agnosco inscitiam meam et quam caecus sim in 1°
rebus tam remotis et in operibus tanti viri. Quanquam inter legen¬
dum nonnunquam visa fuerint mihi maiora miracula verborum quam
rerum, Nam (vt docet) nescio quid misterii habeant Hebraica verba
in characteribus et combinationibus.
Erasme, librorum et scientiae non est finis.
breui vita quam vt sancte et pure viuamus ac quotidie dare operam vt
purificemur et illuminemur et perficiamur. Que promittunt ista
Reuchlini Pytagorica et Caballistica ; sed meo iudicio nulla alia via
assequemur quam ardenti amore et imitatione Iesu. Quare relictis
ambagibus ad veritatem breui compendio eamus. Ego pro viribus 20
volo.
Vale ex Londino.
6. eum LB: € MS. Io. quam scripsi (q3): q MS. sim scripsi :
sum MS. II. opibus LB, perperam ; cf. Ep. 104. 56 n. 17. perficiamus LB,
perperam. 20. veritatem Nichols : breuitatem MS.
15. librorum] Cf. Eccl, 12. 12,