583] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 561
ingenii et industriae monumentis mihi promptum est) quam isthaec
cum Erasmo coita societas amicorumque communio? quorum, vt spero,
iudicio et arbitratu operum meorum structuram posteris approbabo.
Profecto Iouem ipsum Philium, iuris amicitiae praesidem et interpre¬
tem, iurare, si liceat, non dubitem, tanti esse mihi hoc pactum vt si mihi 2
conditio nunc feratur, homini non locupleti, praedium tamen opimum
merere vnum nolim, vt istam societatem Erasmo renunciem ex qua
lucri iam tantum feci. Nec recuso quin ob vnum te Erasmus se mihi
perpetuo suamque imputet amicitiam, duntaxat si id sine contemptu
mei facturus est: neque enim maiorem vnquam a me inire gratiam 3o
quisquam poterit,
>
Odd" el por Toca doin boa Wapabds te k6vis te.
Neque tamen sic quoque cum Erasmo paria non facio, siue ex rerum
euentis officium amicitiae, siue ex animi candore ac probitate spectes :
vtpote qui omneis amicos meos in commune contulerim, viros cum 35
caetera egregios, tum in amicitia perquam officiosos, tametsi nondum
omnes apud eum professi sunt; vt ne apud me quidem Erasmi
omnes amici: siquidem ita spero rem vtrinque esse transactam vt
primo quoque tempore vel cum ita res tulerit, aut vitro aut citati in
medium nomina daturi sint. Porro autem ne tu mihi hanc fortuna- 40
rum partem aut vilem esse aut parum charam putes quam tam bona
fide in medium conferam, velim ita existimes ; census me bonam
partem in amicis habere, nisi mihi homines imposturam factitant
verborum vultuumque comitate. Sed vtinam cuiusmodi vos estis,
5 / Angoli, :
Tororo déka por ouuppaduoves clev éraipwv. 45
Certe plus industriae (quam mihi pecuniae ingentis loco esse duco) in
emerendis amicis occupaui quam in emercandis praediis.
Verum epistolam illam tuam iucundam, suauem, mellitam, sac¬
charatam eandem et salsam ac mirifica quadam sensuum acrimonia
conditam, accepi pridie Nonas Maias, quum non ita multos ante dies 50
peregre redissem, nec tum satis essem commoda valetudine, ob idque
subtristis et ad studium instaurandum remissus ac languidus. Hac
epistola cursim primum ac pene singultim deuorata, deinde iterum
iterumque lecta et regustata, ita sensim vel repente potius recreatus
sum et hilaratus, vt omnem mihi tristitiam et socordiam abstersam 55
omnemque alacritatem restitutam mecum ipse demirarer. Id demum
21. mihi promptum est D: institui £. isthaec H: istaec D8: isthac F.
26. tamen D: ipse 8. F: optimum D. 28. iam D: puri probique B.
30. neque enim... 32. “ous Te add. B. 34 D: euntis DI. 38. siquidem
D: & quidem £. 44, Sed vtinam . . . 45. €ratpwy add. B. 48. illam
om. 8.
32. Ovd’ ci] Hom. II. 9. 385. 45. Towtra] Cf. Hom. Il. 2. 372.