Max., cuius miserationes super omnia opera eius. Glareanus noster
et alii multi adolescentes Heluetii ad Vniuersitatem Parisiorum iam
proficiscentur, ibi stipendiis regiis manutenendi. Reuerendissimus
dominus Basiliensis tua erga eum salutatione tuisque ad me litteris
exhilaratus iussit vt eius nomine rursum te plurima salute impartirer.
Si quid aliud dignum quod ad te scribatur occurrerit, praestantiam
tuam reddam certiorem. Interim cum facie ad faciem te videre non
liceat, doctis et praestantibus lucubrationibus tuis lectitandis intima
praecordia cum exquisitissima doctrina tua assidue contemplabor.
Vale, praestantissime virorum, semper felix.
Ex edibus nostris Basileae t°. Idus Maias Anno 1517.
51583. From WILLIAM BUDAEUS TO CUTHBERT TUNSTALL.
Auctarium p. 76. Paris.
F. p. 119: HN: Lond. ii. 30: LB. 240. 19 May (1517).
Budaei Epistolae (1531) f. 112 v° (8).
[For 8 see the introductions to Epp. 403 and 435.]
GVLIELMVS BYDAEVS CVTBERTO TVNSTALLO S. D.
EADEM opera fidem Erasmi tui meique liberasti, Cutberte doctissime,
et ita me tibi obstrinxisti vt vel iuris cuiusuis vel necessitudinis nexu
tenacius astringi certiusque non potuerim. Nullo enim nomine in
calendarium meum referri vel auspicatius vel honorificentius poteras
quam vt tuingenii istius ac doctrinae specimen mihi dares tam graui,
tam tersa, tam plena beneuolentiae atque elegantis cuiusdam ingenuae¬
que humanitatis epistola: quam ad me scriptam esse scio in magnis
tuis occupationibus, vel Principis tui potius. Quem ego ipsum hoc
praecipue nomine olim fore illustrissimum duco, quod obeundis
legationibus suis viros deligere nouit doctrina iudicioque praestanteis:
qui si tui similes vnum et alterum in regno suo nunc habet, etiam
summe vt felix sit necesse est. Equidem epistolam tuam identidem
lectitans quantum debeam Erasmi amicitiae persentisco; quo cum
nuper pepigi de communicandis inter nos amicis, vt alterutri
placuisse : quo pacto non rationes meas auxisse luculenter fortunisque
meis praesidium firmum quaesiuisse mihi videar? Ecquod enim
conuentum, ecquis contractus, ecquae negotiatio denique rem meam
auctiorem reddere vberioremque potuit aut penates meos beatiores
facere (quos non tam ipsos substructionibus mirificis architectari quam
588. 2. D’: obstruxisti DI, 10. praestanteis D : praestanti £. TI, Dune
ada. B. 16. non om. B. 17. videar? D: videor. 8. 18, denique add. B.
20. non tam ipsos D: equidem ipsos non £. quam D: sed £.
582. 33. miserationes] Of. Ps. 144. 9. 585. 14. pepigi] Ep. 493. 482 seq.