511] FROM AUGUSTINE AGGE 429
simul et ego cum aliis his tempestatibus obrutus omnino peream, sed
tuorum praeceptorum remigio adiutus, vt soleo, ad tranquillitatem
enatare possim. Nam etsi nune absim paulisper ab his malis donec 35
legatio ista postulet, nihilominus crucior animo eorum (causa) quae
agantur in patria de meis ; quos, cum in summis miseriis, erumnis
maximis abiens illic reliqui, non nisi extrema aut sperare aut iam
certe pati haud imprudenter auguror, vt de statu eorum magisne
certum an incertum esse libeat plane ignorem. 40
Vale, mi Erasme, tibique persuade nullam rem esse grauiorem
Augustino tuo quam tuis institutionibus, praeceptis, consuetudine,
litteratiss(imis), eruditiss(imis), sanctiss(imis) destitui. Vale iterum
et his, quia coram non datur, fac obsecro per litteras vt omnino
non caream. Per Franciscum omnia fideliter, vt puto, tradentur. 45
Vale 3°, quia nihil magis opto quam vt rectissime valeat Erasmus ille
meus, litterarum spes, columen et decus omnium.
Ex Parisiis quarto Eidus Ianuarias.
Epistole elegantes f°. m* v°. Brussels.
C?. p. 133: F. p. 46: HN: Lond. i. 24: LB. 192. 13 January 151$.
ERASMVS ROTERODAMVS IOANNI VVATSONO INSIGNI THEOLOGO S. D.
Qvam mihi rem, optime Vuatsone, narras? Itane tecum in ipsam
vsque Syriam peregrinatus sum? Neque secius ipse cum amicos
omneis, tum in primis Vuatsonum meum, animo mecum circumfero ;
quoquo terrarum me recepero, memor suauissimae familiaritatis
nostrae et noctium etiam fabulis iucundissimis citra toedium nobis 5
transmissarum. Quin et illud voluptati fuit, quod veterum amicorum
quibuscum Venetiis egi consuetudinem memoriam mihi refricuisti.
Caeterum cuius nomen tibi exciderat Marcus est Musurus. Noui
candorem istorum ; sic Erasmum onerant suis laudibus vt, si superis
placet, sint qui illi inuideant etiam, id quod ego profecto nunquam 10
expectaram fore ac vix etiamnum mihi persuadeo. Nouum Testa¬
mentum tibi, hoe est viro tum integro tum erudito, probari non
moleste fero ; de quo tamen ipse nihil ausim profiteri nisi nos annixos
pro virili vt qualicunque industriola nostra Christi philosophiam
bonis mentibus commendaremus. Tuumque, mi Ioannes, animum 15
magnopere probo, qui sic in Scoticis labirynthis versaris vt tamen
haec simpliciora crassioraque non asperneris, pariter et illis satisfa¬
ciens et tuo nihilominus fruens iudicio. Conuenit hoc istis tuis mori¬
511. 37. ac post miseriis add. LB. 512. 10. sint C N?: sunt E Lond.
| 611. 45. Franciscum] Berckman. 512. 2. Syriam] Cf. Ep. 450. 571.