OCR
511] FROM AUGUSTINE AGGE 429 simul et ego cum aliis his tempestatibus obrutus omnino peream, sed tuorum praeceptorum remigio adiutus, vt soleo, ad tranquillitatem enatare possim. Nam etsi nune absim paulisper ab his malis donec 35 legatio ista postulet, nihilominus crucior animo eorum (causa) quae agantur in patria de meis ; quos, cum in summis miseriis, erumnis maximis abiens illic reliqui, non nisi extrema aut sperare aut iam certe pati haud imprudenter auguror, vt de statu eorum magisne certum an incertum esse libeat plane ignorem. 40 Vale, mi Erasme, tibique persuade nullam rem esse grauiorem Augustino tuo quam tuis institutionibus, praeceptis, consuetudine, litteratiss(imis), eruditiss(imis), sanctiss(imis) destitui. Vale iterum et his, quia coram non datur, fac obsecro per litteras vt omnino non caream. Per Franciscum omnia fideliter, vt puto, tradentur. 45 Vale 3°, quia nihil magis opto quam vt rectissime valeat Erasmus ille meus, litterarum spes, columen et decus omnium. Ex Parisiis quarto Eidus Ianuarias. 450512, To JoHN WATSON. Epistole elegantes f°. m* v°. Brussels. C?. p. 133: F. p. 46: HN: Lond. i. 24: LB. 192. 13 January 151$. ERASMVS ROTERODAMVS IOANNI VVATSONO INSIGNI THEOLOGO S. D. Qvam mihi rem, optime Vuatsone, narras? Itane tecum in ipsam vsque Syriam peregrinatus sum? Neque secius ipse cum amicos omneis, tum in primis Vuatsonum meum, animo mecum circumfero ; quoquo terrarum me recepero, memor suauissimae familiaritatis nostrae et noctium etiam fabulis iucundissimis citra toedium nobis 5 transmissarum. Quin et illud voluptati fuit, quod veterum amicorum quibuscum Venetiis egi consuetudinem memoriam mihi refricuisti. Caeterum cuius nomen tibi exciderat Marcus est Musurus. Noui candorem istorum ; sic Erasmum onerant suis laudibus vt, si superis placet, sint qui illi inuideant etiam, id quod ego profecto nunquam 10 expectaram fore ac vix etiamnum mihi persuadeo. Nouum Testamentum tibi, hoe est viro tum integro tum erudito, probari non moleste fero ; de quo tamen ipse nihil ausim profiteri nisi nos annixos pro virili vt qualicunque industriola nostra Christi philosophiam bonis mentibus commendaremus. Tuumque, mi Ioannes, animum 15 magnopere probo, qui sic in Scoticis labirynthis versaris vt tamen haec simpliciora crassioraque non asperneris, pariter et illis satisfaciens et tuo nihilominus fruens iudicio. Conuenit hoc istis tuis moriut 511. 37. ac post miseriis add. LB. 512. 10. sint C N?: sunt E Lond. | 611. 45. Franciscum] Berckman. 512. 2. Syriam] Cf. Ep. 450. 571.