502 | FROM THOMAS MORE 421
lucis; eadem ademptis figuris Graecis Latine dici, etiam si nihil
aliud in editione Vulgata fuisset mendae quod mutaretur. Vtopiam
nostram, ex tuis litteris concepta spe quam auide deuoro, indies 25
nunc expecto haud alio animo quam mater peregre redeuntem filium.
Vale, Erasme dulcissime.
Londini raptim 15° Decembris.
Misi litteras tuas Lathimero, nec dubito facturum quod vis, sed
etiam libenter facturum. Vxor mea millies tibi salutem iussit dici, 30
atque agi etiam gratias de tam accurata salutatione tua, qua longae¬
uitatem ei precatus es; cuius est, vt ait, ideo auidior, quo mihi
possit diutius esse molesta.
508.0, FROM PETER VITERIUS.
(Paris. )
Deventer MS. 91, f. 159 v°.
18 December 1516.
PETRVS VITERIVS DOMINO ERASMO RO. S.
SALVE multum, studiosissime praeceptor. Ego sane vehementis¬
sime doleo quod iam nihil nos respicis; qui tuo olim vnius praesidio
seruatus viuo et valeo. Scilicet huc nos misisti, vt tuo gratissimo
atque amenissimo aspectu careremus, vt tuo suauissimo colloquio
frui non liceret. Nam quid tandem mihi animi esse credis, qui apud 5
omnes passim Erasmi discipulus beneficio tuo immortali vociter,
nec possim vel epistolulam saltem vllam ad me missam ostendere ?
Nimis profecto oblitus es mei, nimis erga discipulum misere amantem
durus seuerusque es. Sic me iuuent superi vt scribenti mihi lachri¬
marum tanta vis exoritur vt vultus a carta cogar diducere, tanto 1°
desyderio accendor, tam perdite litteras tuas percupio. At dices
fortasse ipsum me litterarum nihil dedisse tibi. At ego feci, per
Iouem, idque sepius. Quamobrem vehementer admiror vel nullam
ad te peruenisse epistolam vel, quod credere nequeo, te contempsisse
aut nihili fecisse: quanquam non ignorem ita grauioribus te occu- 15
patum studiis vt vix fricare aures liceat. At respiciendus tamen
nonnunquam amicus est, eiusmodi praesertim qui in te solum
adiutus, praesidio fultus, prae¬
vnicam spem collocauit, qui tua ope
ac numen quoddam terrenum
conio quoque illustratus non secus
suspicit atque obseruat.
Hoc igitur tibi persuadeas velim, suauissime praeceptor, tam mihi
quam fuit honestissimum
nune fore grauissimum si deseris nos,
atque vtilissimum laudari abs te, viro non mortali sed diuino potius,
saltem immortali ac diuina sapientia praedito. Quamobrem te per
502, 29. litteras] Cf. Ep. 520. 1. 503. 6. beneficio] Cf. Ep. 66.