Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0446
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 447 [447]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0446

OCR

502 | FROM THOMAS MORE 421 lucis; eadem ademptis figuris Graecis Latine dici, etiam si nihil aliud in editione Vulgata fuisset mendae quod mutaretur. Vtopiam nostram, ex tuis litteris concepta spe quam auide deuoro, indies 25 nunc expecto haud alio animo quam mater peregre redeuntem filium. Vale, Erasme dulcissime. Londini raptim 15° Decembris. Misi litteras tuas Lathimero, nec dubito facturum quod vis, sed etiam libenter facturum. Vxor mea millies tibi salutem iussit dici, 30 atque agi etiam gratias de tam accurata salutatione tua, qua longaeuitatem ei precatus es; cuius est, vt ait, ideo auidior, quo mihi possit diutius esse molesta. 508.0, FROM PETER VITERIUS. (Paris. ) Deventer MS. 91, f. 159 v°. 18 December 1516. LB. App. 95. PETRVS VITERIVS DOMINO ERASMO RO. S. SALVE multum, studiosissime praeceptor. Ego sane vehementissime doleo quod iam nihil nos respicis; qui tuo olim vnius praesidio seruatus viuo et valeo. Scilicet huc nos misisti, vt tuo gratissimo atque amenissimo aspectu careremus, vt tuo suauissimo colloquio frui non liceret. Nam quid tandem mihi animi esse credis, qui apud 5 omnes passim Erasmi discipulus beneficio tuo immortali vociter, nec possim vel epistolulam saltem vllam ad me missam ostendere ? Nimis profecto oblitus es mei, nimis erga discipulum misere amantem durus seuerusque es. Sic me iuuent superi vt scribenti mihi lachrimarum tanta vis exoritur vt vultus a carta cogar diducere, tanto 1° desyderio accendor, tam perdite litteras tuas percupio. At dices fortasse ipsum me litterarum nihil dedisse tibi. At ego feci, per Iouem, idque sepius. Quamobrem vehementer admiror vel nullam ad te peruenisse epistolam vel, quod credere nequeo, te contempsisse aut nihili fecisse: quanquam non ignorem ita grauioribus te occu- 15 patum studiis vt vix fricare aures liceat. At respiciendus tamen nonnunquam amicus est, eiusmodi praesertim qui in te solum adiutus, praesidio fultus, praevnicam spem collocauit, qui tua ope ac numen quoddam terrenum conio quoque illustratus non secus suspicit atque obseruat. Hoc igitur tibi persuadeas velim, suauissime praeceptor, tam mihi quam fuit honestissimum 20 nune fore grauissimum si deseris nos, atque vtilissimum laudari abs te, viro non mortali sed diuino potius, saltem immortali ac diuina sapientia praedito. Quamobrem te per 502, 29. litteras] Cf. Ep. 520. 1. 503. 6. beneficio] Cf. Ep. 66.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1548 px
Image height
2586 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
926.52 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0446.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0446.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit