mus. Tanti ille, qua est in omnes humanitate, nostram amicitiam
fecit, tam constanter seruauit, vt eius perinde ac recentis nulloque
20 aut temporum aut locorum interuallo oblitteratae apud te meminerit ;
longe ab eorum moribus alienus, qui nouis amiciciis allecti veteres
aut contemnunt aut negligunt,
Porro autem ecquis tam duro tamque ingrato animo esse potest
quin tibi libens gratuletur, tot tanque praeclara in omnium discipli¬
25 narum genere ingenii atġue industriae tuae monumenta contrectans?
quibus tu plane cum ipsa antiquitate certare et omnibus nostrae
aetatis scriptoribus palmam preripere videris, doctorum omnium
opinione, non nostra tantum: dum e mediis ignorantiae tenebris
ingenuas artes atque adeo sacras litteras vindicas, et longo veluti
30 postliminio redeuntes in suum quodammodo regnum dignitatemque
restituis. Nam Adagiorum Chiliadas, Moriae Encomium, Militem
Christianum, Nouum Instrumentum, caeteraque id genus, quae ex
tua officina felicibus auibus profecta ad nos plausibiliter peruenerunt,
iam pene, quantum per occupationes nostras licuit, legendo contriui¬
35 mus. Suntin manibus diui Hieronymi opera, strenuus sane labor
et non nisi Herculis cuiusdam, hoe est Erasmi, viribus suscipiendus:
in quibus ipsum Hieronymum mihi videre videor tua cura, diligentia,
labore summo in lucem rediisse et promissum sacris elogiis Anasta¬
seos diem quodam modo praeuenisse ; vt qui purgatis quibus vndique
40 scatebat neuis, noua quadam immortalitatis veste abs te donatus,
natiuo germanoque decori restitutus est. Succurrunt annotationes
tuae, Deus optime, quam eruditae, quam religiosae, quam omnibus
numeris absolutae! quibus ita quorundam qui se magnos videri
volunt luminibus obstruxisti et, vt dici solet, cornicum oculos confi¬
45 xisti, vt splendore nominis tui excecati et maximis eloquentiae tuae
viribus in ordinem coacti, manus tandem dare et, communem tempo¬
rum suorum inopiam inscitiamque miserantes, praesentis saeculi
foelicitatem admirari coeperint. Quos etiam videas abiectis crassis, ne
dicam sesquipedalibus, verbis, quibus olim tumentibus buccis vti
50 consueuerant, summissos et suo se pede nunc primum metientes,
Perge itaque, mi Erasme, de literis, de rebus diuinis, de Christiana
philosophia, de republica ecclesiastica optime semper, vt facis,
mereri. Qua in re vt perpetuum habebis fautorem Budaeum, ita me
vtriusque vestrum, si quid infimi muneris erit, asseclam assiduum et
55 laudum honorumque vestrorum praeconem, et si non vocalissimum,
at certe animosissimum: quanquam maiora omnino merita vestra