OCR
406 LETTERS OF ERASMUS [1516 mus. Tanti ille, qua est in omnes humanitate, nostram amicitiam fecit, tam constanter seruauit, vt eius perinde ac recentis nulloque 20 aut temporum aut locorum interuallo oblitteratae apud te meminerit ; longe ab eorum moribus alienus, qui nouis amiciciis allecti veteres aut contemnunt aut negligunt, Porro autem ecquis tam duro tamque ingrato animo esse potest quin tibi libens gratuletur, tot tanque praeclara in omnium discipli25 narum genere ingenii atġue industriae tuae monumenta contrectans? quibus tu plane cum ipsa antiquitate certare et omnibus nostrae aetatis scriptoribus palmam preripere videris, doctorum omnium opinione, non nostra tantum: dum e mediis ignorantiae tenebris ingenuas artes atque adeo sacras litteras vindicas, et longo veluti 30 postliminio redeuntes in suum quodammodo regnum dignitatemque restituis. Nam Adagiorum Chiliadas, Moriae Encomium, Militem Christianum, Nouum Instrumentum, caeteraque id genus, quae ex tua officina felicibus auibus profecta ad nos plausibiliter peruenerunt, iam pene, quantum per occupationes nostras licuit, legendo contriui35 mus. Suntin manibus diui Hieronymi opera, strenuus sane labor et non nisi Herculis cuiusdam, hoe est Erasmi, viribus suscipiendus: in quibus ipsum Hieronymum mihi videre videor tua cura, diligentia, labore summo in lucem rediisse et promissum sacris elogiis Anastaseos diem quodam modo praeuenisse ; vt qui purgatis quibus vndique 40 scatebat neuis, noua quadam immortalitatis veste abs te donatus, natiuo germanoque decori restitutus est. Succurrunt annotationes tuae, Deus optime, quam eruditae, quam religiosae, quam omnibus numeris absolutae! quibus ita quorundam qui se magnos videri volunt luminibus obstruxisti et, vt dici solet, cornicum oculos confi45 xisti, vt splendore nominis tui excecati et maximis eloquentiae tuae viribus in ordinem coacti, manus tandem dare et, communem temporum suorum inopiam inscitiamque miserantes, praesentis saeculi foelicitatem admirari coeperint. Quos etiam videas abiectis crassis, ne dicam sesquipedalibus, verbis, quibus olim tumentibus buccis vti 50 consueuerant, summissos et suo se pede nunc primum metientes, Perge itaque, mi Erasme, de literis, de rebus diuinis, de Christiana philosophia, de republica ecclesiastica optime semper, vt facis, mereri. Qua in re vt perpetuum habebis fautorem Budaeum, ita me vtriusque vestrum, si quid infimi muneris erit, asseclam assiduum et 55 laudum honorumque vestrorum praeconem, et si non vocalissimum, at certe animosissimum: quanquam maiora omnino merita vestra 29. vindicas C?: indicas C1. 54. muneris 0°: numeris 01, Gf. Epp. 83. 2n. et 317. 3N. et 388. 41 Nn. 44. cornicum] Cf. Ep. 456. 21 n. 50. pede] Cf. Hor. Ep. x. 7. 98.