125 noua scribit et veteres autores vel culpa temporum vel inscitia
negligentiaque librariorum deprauatos recognoscit, homo nimirum
ad restituendas literas natus: cuius scripta oro ad tuam vtilitatem
semper cum lectione veterum coniungas; orationem enim tuam sic
pleniorem efficies. Quod mihi scribis te Iustiniani Institutiones non
130 solum legere sed etiam ediscere, pergaudeo, mi frater. Nolim enim
te in poetarum studio, quod vulgus hominum sterile vocat, omnem.
aetatem consumere. Nam discenda etiam sunt quibus victum et
facultates pares, quibus amicorum controuersias causasque tuearis.
Apud M. Tullium hoc nomine multum effertur M. Cato, quod
135 eloquentiae tam absolutae iuris ciuilis scientiam adiunxisset. Laudi
datur apud eundem Tullium et Q. Sceuolae quod iurisperitorum
eloquentissimus, eloquentium iurisperitissimus esset. Sexcentos
enumerare tibi possem, si sit ocium, qui in vtroque studio clarissimi
habiti sunt: de veteribus loquor, non quos nunc tenet saeculum ;
140 hodie enim praeteritis eloquentissimis iureconsultis minuti quidam
glossatores leguntur, ex quibus sibi quisque leges aptas facit, neque
mores legibus sed moribus suis leges accommodat. Itaque tu, mi
frater, in percipienda sanctissimarum legum scientia imitare saniores
homines, hoc est facundos nostri saeculi iureconsultos. Id si feceris,
145 habebit constantior aetas tua quo laborantibus succurrat, egris
medeatur, afflictos excitet, vt apud Ciceronem est: in senectute vero,
ad quam vtinam peruenias, iurisscientia vteris ad decus atque orna¬
mentum ; quum omnes tui amici ad te venient, consilium expetent
suarum rerum satagentes. Est enim, vt Ciceronis verbo epistolam
150 finiam, domus iureconsulti totius oraculum ciuitatis.
Vale, mi Corneli, et hoc munus nostrum in amicam partem accipe ;
quod ego pro nostra necessitudine, vt qui frater sim tuus, dono tibi
mitto. Louanii.