OCR
390 LETTERS OF ERASMUS 125 noua scribit et veteres autores vel culpa temporum vel inscitia negligentiaque librariorum deprauatos recognoscit, homo nimirum ad restituendas literas natus: cuius scripta oro ad tuam vtilitatem semper cum lectione veterum coniungas; orationem enim tuam sic pleniorem efficies. Quod mihi scribis te Iustiniani Institutiones non 130 solum legere sed etiam ediscere, pergaudeo, mi frater. Nolim enim te in poetarum studio, quod vulgus hominum sterile vocat, omnem. aetatem consumere. Nam discenda etiam sunt quibus victum et facultates pares, quibus amicorum controuersias causasque tuearis. Apud M. Tullium hoc nomine multum effertur M. Cato, quod 135 eloquentiae tam absolutae iuris ciuilis scientiam adiunxisset. Laudi datur apud eundem Tullium et Q. Sceuolae quod iurisperitorum eloquentissimus, eloquentium iurisperitissimus esset. Sexcentos enumerare tibi possem, si sit ocium, qui in vtroque studio clarissimi habiti sunt: de veteribus loquor, non quos nunc tenet saeculum ; 140 hodie enim praeteritis eloquentissimis iureconsultis minuti quidam glossatores leguntur, ex quibus sibi quisque leges aptas facit, neque mores legibus sed moribus suis leges accommodat. Itaque tu, mi frater, in percipienda sanctissimarum legum scientia imitare saniores homines, hoc est facundos nostri saeculi iureconsultos. Id si feceris, 145 habebit constantior aetas tua quo laborantibus succurrat, egris medeatur, afflictos excitet, vt apud Ciceronem est: in senectute vero, ad quam vtinam peruenias, iurisscientia vteris ad decus atque ornamentum ; quum omnes tui amici ad te venient, consilium expetent suarum rerum satagentes. Est enim, vt Ciceronis verbo epistolam 150 finiam, domus iureconsulti totius oraculum ciuitatis. Vale, mi Corneli, et hoc munus nostrum in amicam partem accipe ; quod ego pro nostra necessitudine, vt qui frater sim tuus, dono tibi mitto. Louanii. 40498. FROM WILLIAM BUDAEUS. Epistole elegantes fo, d4 vo, Paris. C?. p. 53: F. p. 18: HN: Lond. i. 11: LB. 220. (26 November 1516.) Budaei Epistolae (1531) f. 120 (8). [For 8 see the introductions to Epp. 403 and 435. The frequent agreement between Ct and £ is noticeable; also the corrections of the text made in N° (II. 272, 457 and 484) and lost again in N°.] GVILLIELMVS BVDAEVS ERASMO ROTERODAMO S. D. Ipenrrnen literas tuas repeto, varie enim me affecerunt. “Ore piv yap dpopdpevos Thy dewóryra Tw ov TÍv Te è rois Aóyous xkoubórnra. 498, 2. Tv oÿv om. B. 492, 134. Tullium] de Or, 1.137. 171. 146, Ciceronem] de Or. 1. 37. 169. 136. Tullium] Cf. Brut. 39. 145. 149. Ciceronis] de Or. 1. 45. 200.