489] FROM LOUIS CANOSSA 383
in London in 1514; see Ep. 294 introd. It appears from the letter there
quoted that Canossa was nettled by Erasmus’ double refusal; but there is no
trace of ill feeling between them in Lond. xxvi. 12, LB. 1157.]
ERASMO ROTERODAMO LVDOVICVS CANOSSA EPISCOPVS
Ea semper mihi voluntas, ea mens, is animus fuit, vt quando¬
cunque per fortunam aliquanto fauorabiliorem liceret, et studiis
bonis nostrum omne ocium applicaremus et studiosum aliquem
literatumque hominem domi foueremus. Itaque mihi persuasum
cum sit eum te, Erasme, esse quem animo ipse concipio quemque 5
vnum imprimis vna mecum esse ac viuere exopto, cuius videlicet et
singulari ingenio recreari et literatis colloquiis frui et multiplici
etiam doctrina pasci atque erudiri valeam, dignum equidem putaui,
simulatque Christianissimi huius Regis (apud quem summi Ponti¬
ficis oratorem ago) benignitate ac fauore Baiocensi ecclesiae me ro
licet immerentem summus ipse Pontifex praefecit, tibi fortunam
hane nostram statim nunciare, teque insuper hortari et inuitare,
si commodo tuo ad me demigrare potes, vna mecum deinceps
commoraturus ; excepturum te me, si non omnino vt ipse mereris, at
saltem pro virium nostrarum quantulacunque facultate, curaturumque 15
vt et Erasmo quantum in me erit satisfaciam et Erasmum ad Baio¬
censem Antistitem accessisse poenitere nunquam debeat. Quem
tantisper dum beneficiis amplioribus ornauero, annua ducentorum
ducatorum pensione honestabo, praeter tuam ac famuli vnius itemque
equorum duorum impensam. Bene vale et mihi animum tuum 20
renuncia,
Ambasiae idibus Nouembribus. Anno. M.D.XVI.
490. From HENRY GLAREANUS.
Deventer MS. gt, f. 109 v°. Basle.
LB. App. 92. 13 November (1516).
[Not long after Ep. 463.]
DOMINO ERASMO GLAREANVS S.
Qvop ita breuis sum, charissime Erasme, in causa fuit Ioannes
Frobenius, communis omnium studiosorum amicus. Nam is me
scribere iusserat, caeterum nuntium abiturum post octo dies; vix
octo effluxerant horae, cum nuntius litteras poscit, nullas dum a me
paratas. Supersedi tamen, melius ratus quascunque dare quam 5
nullas, occasionemque mihi ad te scribendi accipere potius quam
489. 22. Nouemb. H: Nouembris N.