OCR
489] FROM LOUIS CANOSSA 383 in London in 1514; see Ep. 294 introd. It appears from the letter there quoted that Canossa was nettled by Erasmus’ double refusal; but there is no trace of ill feeling between them in Lond. xxvi. 12, LB. 1157.] ERASMO ROTERODAMO LVDOVICVS CANOSSA EPISCOPVS BAIOCENSIS S. D. Ea semper mihi voluntas, ea mens, is animus fuit, vt quandocunque per fortunam aliquanto fauorabiliorem liceret, et studiis bonis nostrum omne ocium applicaremus et studiosum aliquem literatumque hominem domi foueremus. Itaque mihi persuasum cum sit eum te, Erasme, esse quem animo ipse concipio quemque 5 vnum imprimis vna mecum esse ac viuere exopto, cuius videlicet et singulari ingenio recreari et literatis colloquiis frui et multiplici etiam doctrina pasci atque erudiri valeam, dignum equidem putaui, simulatque Christianissimi huius Regis (apud quem summi Pontificis oratorem ago) benignitate ac fauore Baiocensi ecclesiae me ro licet immerentem summus ipse Pontifex praefecit, tibi fortunam hane nostram statim nunciare, teque insuper hortari et inuitare, si commodo tuo ad me demigrare potes, vna mecum deinceps commoraturus ; excepturum te me, si non omnino vt ipse mereris, at saltem pro virium nostrarum quantulacunque facultate, curaturumque 15 vt et Erasmo quantum in me erit satisfaciam et Erasmum ad Baiocensem Antistitem accessisse poenitere nunquam debeat. Quem tantisper dum beneficiis amplioribus ornauero, annua ducentorum ducatorum pensione honestabo, praeter tuam ac famuli vnius itemque equorum duorum impensam. Bene vale et mihi animum tuum 20 renuncia, Ambasiae idibus Nouembribus. Anno. M.D.XVI. 490. From HENRY GLAREANUS. Deventer MS. gt, f. 109 v°. Basle. LB. App. 92. 13 November (1516). [Not long after Ep. 463.] DOMINO ERASMO GLAREANVS S. Qvop ita breuis sum, charissime Erasme, in causa fuit Ioannes Frobenius, communis omnium studiosorum amicus. Nam is me scribere iusserat, caeterum nuntium abiturum post octo dies; vix octo effluxerant horae, cum nuntius litteras poscit, nullas dum a me paratas. Supersedi tamen, melius ratus quascunque dare quam 5 nullas, occasionemque mihi ad te scribendi accipere potius quam 489. 22. Nouemb. H: Nouembris N.