OCR Output

372 LETTERS OF ERASMUS [1516

uerunt partitis inter se tuis operibus, quum singula curiose
perlegerint, nihil inde prorsus intelligere. En vides quantum discri¬
minis impendet tibi ; contra curandum est pro magnitudine periculi
tuas vt compares copias. Profecto, Erasme, in nocturno quodam

50 senatu sic statuerant bene madidi. Verum postridie, vt audio, vbi
villum edormierant, obliti puto propositi sui oblitteratoque decreto
quippe quod vino inscripserant, destiterunt cepto atque a legendo se
ad mendicandum rursus rettulerunt; quam rem ipso vsu longe sibi
comprobassent vtilius.

55 Epistolae Obscurorum Virorum operae precium est videre quanto¬
pere placent omnibus, et doctis ioco et indoctis serio, qui, dum
ridemus, putant rideri stilum tantum ; quem illi non defendunt, sed
grauitate sententiarum dicunt compensatum et latere sub rudi vagina
pulcherrimum gladium. Vtinam fuisset inditus libello alius titulus !

6o profecto intra contum annos homines studio stupidi non sensissent
nasum quanquam rinocerotico longiorem.

Nusquamam nostram gaudeo probari meo Petro; si talibus
placeat, incipiet placere et mihi. Cupio scire an Tonstallus probet,
an Buslydius, an Cancellarius vester; quibus vt probetur supra

65 votum est, hominibus tam felicibus vt in his rebus publicis suis
primos ducant ordines, nisi eo propicientur quod in illa republica
nostra illi tales viri, litteris ac virtute tanti, principes plane essent
futuri; quum in suis quanticumque sint (sunt sane magni) magnos
tamen habeant nebulones authoritate ac potentia pares, vt ne dicam

7o superiores. Nam eo non credo moueri tales viros, quod ibi non
essent multos habituri subditos ac subiectos, quomodo nune reges
populum vocant, hoc est plus quam seruos, quum tanto sit honorifi¬
centius imperare liberis, ac longe absint tam boni viri ab ea inuidia
vt optent male esse aliis, quum sibi sit bene. Spero igitur fore vt illis

73 etiam placeat opus nostrum; quod mirum in modum cupio. Quod
si contrariam penitus infixit persuasionem illis fortunae suae felicitas,
mihi habunde suffecerit tuus calculus ad iudicium meum. Nos duo
turba sumus apud animum meum ; qui mihi videor feliciter posse
tecum quauis in solitudine viuere.

8o Vale, Erasme dulcissime mihique oculis charior.

Impetraui a Maruffo litteras benigniores; hoc mihi visum est et
expeditius et consultius quam de ea re iterum sollicitare Episcopum.
Non quin is libenter etiam de quauis re audiat, quae quidem ad te
pertineat; sed malo tamen ab eo maiora.

s Londini antelucanis horis festinanter pridie omnium diuorum.

55. Epistolae] See p, 152. p. 240.
63. Tonstallus] Cf. Ep. 499. 35-9. 77. Nos duo] Ov. Met. 1. 355.
64. Cancellarius] Le Sauvage; see 82. Episcopum] Cf. Ep. 388. 58 n.