OCR Output

481 | FROM THOMAS MORE 371

archetypam ; sed hance nimium archetypam, quippe ita expunctam
atque interlitam, vt nisi ab eo qui scripsit legi omnino non possit,
atque haud scio an ab illo etiam. 15
Litterae tuae atque item meae quibus hortabamur Lathimerum vt
vnum aut alterum mensem viueret apud Roffensem, serius ad eum
venerant, quippe qui iam decreuerat Oxoniam petere; quod vti
tantisper differret, nullo pacto quiuit persuaderi. Scis huiusmodi
philosophi quam immutabiles sibimet leges siue sua decreta (faciant) ; 29
credo quod delectentur constantia. Placet ei vehementer tua conuer¬
sio Noui Testamenti, in qua tamen illi religiosior videris esse quam
vellet. Non placet ei quod sabbati vocem reliqueris, et quaedam
talia, quae tu mutanda aut non censuisti aut non es ausus. Sed ille
nullum prorsus verbum admittit quod Romanis auribus fuerit 25
insolens. Laudaui iudicium eius quatenus Hebreorum res ac ritus
paterentur. Caeterum sum hortatus (id quod facturus videtur) vt
singula verba quae ille aliter verti voluisset, adnotata ad te trans¬
mitteret cum iudicio suo. Hoc studio eius scio te vehementer
o

w

gauisurum, :
Sed alii sunt, Hrasme charissime, qui coniurarunt apud nos haud
simili animo tua scripta perlegere; quorum tam horrendum consi¬
lium me sollicitat. Itaque ne properes edere quae nunc edidisti
quoniam serum est consulere, hoc saltem tibi pro mea in te fide ac
sollicitudine suadeo te quaesoque atque obtestor, vt celeriter ita 35
recenseas atque emendes omnia, vti minimum vsquam locum
relinquas calumniae; quippe cuius occasiones omnes acutissimi
quidam viri decreuerunt et peruestigare diligenter et libenter auide¬
que arripere. Qui sunt, inquis, hi? Nominare profecto vereor, ne
tibi concidat animus terrore tam potentium hostium; sed dicam o
tamen, quo fias videlicet cautior. Summus ille quem nosti
theologus Franciscanus, cuius tu honorificam fecisti mentionem in
editione Hieronymi, inita coniuratione cum lectissimis viris eiusdem
ordinis et farinae constituit contra tua, si qua inuenire possit, errata
scribere. Atque id quo possit facilius fieri atque efficacius, coniura- 45

19. huiusmodi philosophi . . . 20. siue corr. Erasmus ipse pro hominibus
philosophis . . . sint a prima manu scriptum.

16, Litterae] Of. Ep. 468. Ion, with Henry Standish, later Bp. of St.
22. religiosior] This opinion doubt- Asaph; and this is probably correct,
less had weight with Erasmus when But Birkhead (Lond. xv. 14, LB. 435)
he adhered more closely to his original is also a possibility. The incident
translation in the second edition of cannot haye occurred later than 1514,
the New Testament; cf. p. 183. for Mountjoy is said to have been in
27. facturus] But cf. Ep. 520. 9, 10 London shortly afterwards; and he
and 85-7. left England c. Jan. 1515 to take up
42. Franciscanus] Cf. Ep. 337. 676- the lieutenancy of Tournay (Brewer
84, The antagonist is usually identified ii. 126).
BIDEA