322 LETTERS OF ERASMUS [1516
Tam non refellunt et corrigunt quae perperam a nobis scripta cen¬
seant, sed hoc ipsum damnant scripsisse. Fas esse negant tentare
quicquam huiusmodi nisi ex autoritate concilii generalis. At istoc
quid iniquius? Ipsi cotidie deprauant sacros codices, sola inscitia ac
30 temeritate in concilium adhibita : nobis non licebit ex veterum sen¬
tentia restituere quod corruptum est, nisi totius orbis Christiani con¬
uocato concilio? Adeo peiorem volunt esse conditionem mendum
submouentis quam inuehentis, bene merentis sua industria quam male
merentis sua incogitantia.
Verum illud mihi respondeant velim, haec ipsa quae illis tantopere
placet aeditio, vtrum ab interprete suscepta fuit ex autoritate concilii
generalis, an prius aedita ac deinde iudicio Patrum comprobata?
Prius scriptam opinor, postea comprobatam. Atqui idem potest in
hac mea euenire ; quod ipse tamen nec ambio nec postulo. Tametsi
40 ne id quidem concesserim. Mihi magis videtur vsu irrepsisse ac
paulatim progressu temporis collegisse robur. Alioqui si publico
concilii iudicio fuisset approbata traditaque, omnes ea communiter
vsi fuissent. Nunc aliud citat Ambrosius, aliud Augustinus, aliud
Hilarius, aliud Hieronymus. Imo nec huius aetatis exemplaria
45 consentiunt.
Quod si protinus actum putant de religione Christiana, si quid vs¬
quam varie, etiam si nos dormissemus, iam illi periculo eramus ob¬
noxii. ‘At vtuntur’ inquiunt, ‘hac aeditione Patrum synodi’.
Veteresne an recentiores? Aut cur minus valere debeat veterum
so conciliorum vsus quam recentium ? maxime quod ad hanc rem per¬
tineat. Quamquam illud erat docendum, ea quae citantur in concilio¬
rum actis a nostra emendatione dissidere. Quid quod pleraque
synodorum acta Graeco sermone prodita fuerunt? Denique fieri potuit
vt aliter ab illis citata mutarit aliquis ad hane nostram aeditionem,
55 id quod quotidie deprehendimus factum in Hieronymianis et Ambro¬
sianis commentariis. Ante annos ferme viginti Lutetiae formis ex¬
cudebantur sacrificiorum ac precum horariarum codices, iuxta ritum
ecclesiae Treuerensis. At opifex qui literas gustarat modo, cum sen:
tiret plaeraque dissonare, correxit omnia ad hane nostram aeditionem ;
6o idque ipse mihi confessus est, arbitrans se rem preclaram moliri,
Iam non arbitror absurdum, si quid etiam fugiat generalo conci¬
lium, in his praesertim quae non attinent ad necessitatem salutis.
30. consilium N. 36. fuit F Corrig.: fuerit BH. 47. variet F.
49. Aut N: At B. 50. N: consiliorum B. 51. docendum F; donandum B.
60. arbitrans B: arbitratus H.
54. hanc nostram] The Vulgate. ing to thisuse in Paris during the time
58. Treuerensis] Í cannot find any of Erasmus’ residence there. Possibly
Missal or book of Hours printed accord- no copy has survived.